{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"P.Ital. 1 18plus19.FrB.41-69","citation":"Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 1 18plus19.FrB.41-69","ref":"18plus19.FrB.41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-1/18plus19.FrB.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-1/18plus19.FrB.41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-1/18plus19.FrB.41.md","author":{"name":"Documentary Papyri and Tablets","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets"},"work":{"title":"P.Ital. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-1","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Chrisogonus, vir clarissimus, cancellarius, huic chartulae a die praesenti donationis de suprascripta omnia immobilia praedia, quae sunt territorio Agubio, seu intro civitate seu foris civitate, ubi ubi et competit, factae ab Istefano magnifico illustrio graeco in sancta ecclesia Ravennate, sicut superius legitur, rogatus a suprascripto donatore, qui me praesente subscripsit, ipso praesente testis subscripsi, et hanc donationem in praesenti actoribus sanctae ecclesiae Ravennatis traditam vidi. ego Marinus, vir honestus, huic chartulae a die praesenti donationis de suprascripta omnia mobilia praedia, quae sunt territorio Agubio, seu intro civitate seu foris civitate, ubi ubi ei competit, factae ab Istefano magnifico illustrio graeco in sancta ecclesia Ravennate, sicut superius legitur, rogatus a suprascripto donatore, qui me praesente subscripsit, ipso praesente testis subscripsi, et hanc donationem in praesenti actoribus sanctae ecclesiae Ravennatis traditam vidi. Domnicis, vir clarissimus, optio numeri Sermisiani, huic chartulae a die praesenti donationis de suprascripta omnia immobilia praedia, quae sunt territorio Agubio, seu intro civitate seu foris civitate, ubi ubi ei competit, factae ab Istephano magnifico illustrio graeco in sanctam ecclesiam Ravennate, sicut superius legitur, rogatus a suprascripto donatore, qui me praesente subscripsit, ipso praesente testis subscripsi, et hanc donationem in praesenti actoribus sanctae ecclesiae Ravennatis traditam vidi. ego Theodosius, vir honestus, tabellio urbis Romae, habens stationem in porticum de Subora, regione quarta, scriptor huius chartulae a die praesenti donationis post testium subscriptiones et traditione facta complevi et absolvi. notitia testium, idest Iohannis, domesticus numeri Dacorum. Bassiacus, vir clarissimus. Chrisogonus, vir clarissimus, cancellarius. Maurinus, vir honestus. Domnicis, vir clarissimus, optio numeri Sermisiani.","prev":{"citation":"P.Ital. 1 18plus19.FrA.1-18plus19.FrB.40","label":"18plus19.FrA.1 to 18plus19.FrB.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-1/18plus19.FrA.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-1/18plus19.FrA.1"},"next":{"citation":"P.Ital. 1 21","label":"P.Ital. 1 21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-1/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-1/21"},"credit":{"text":"Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 1. Text: Duke Databank of Documentary Papyri (papyri.info), CC BY 3.0. Changes: editorial sigla resolved and the documents arranged as reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 3.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/","source":"https://papyri.info/ddbdp/p.ital;1","quality":"proofread"}}