{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"P.Ital. 2 36.1-28","citation":"Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 2 36.1-28","ref":"36.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-2/36.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-2/36.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-2/36.1.md","author":{"name":"Documentary Papyri and Tablets","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets"},"work":{"title":"P.Ital. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-2","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"… … arboribus pomiferis, fructiferis et infructiferis diversisque generibus limitibusque suis et omni iure proprietateque earum, sicuti a suprascripto venditore vel ab eius auctore proauctore bono, optimo et inconcusso iure possessae sunt, ita nunc et usque in hanc diem possidentur atque suprascripto comparatori tradentur, ac se suosque omnes exinde exisse, excessisse discessisseque dixit, et suprascriptum comparatorem hominesque eius in rem suprascriptam ingredi, habere, tenere, possidere, vendere, donare, commutare ac suo iure in perpetuo vindicare permisit, ob quam distractionem iuristraditionisque causam accepit qui supra Deusdedit vir honestus, venditor, a suprascripto Hildigerno viro clarissimo, comparatore, iuxta placitum suum pretii nomine id est auri solidos dominicos, probatos, obriziacos, optimos, pensantes, integri ponderis, singulares numero quattuordecim tantum, de quo omnem pretium placitum et definitum atque in praesenti perceptum nihilque sibi suprascriptus venditor ex hoc omni pretio aliquid amplius apud suprascriptum comparatorem remansisse dixit et profitetur nullam se in posterum, actores procuratores heredesque suos, aliquam aliquando movere rem, litem actionem, petitionem, repetitionem, controversiam commovendam in rem vel in personam habere habiturosve esse professus est, quas vero suprascriptas sex unciae fundi Geniciani cum casale et omnibus ad easdem pertinentibus, sicut superius legitur, hac die distractae sunt sub evictionis nomine duplariae rei sub obligatione rerum suarum, quas habere videtur qui supra venditor, et tibi, suprascripto comparatori, opponet atque obligat spondens etiam rem suprascriptam liberam illibatam ab omni nexu fisci, populi privative et ab aere alieno ceterisque oneribus, sed et a titulo dotali vel tutelario nomine alienam esse dixit atque promisit nulli antea a se donatam, cessam commutatam, infiduciatam aut cum quoquam eam habere communem sed in integro sui iuris esse professus est. quod si a quoquam personam sive proprietatis nomine sive ususfructus gratia qui supra emptor heredesque eius in totum aut in partem inquietatus vel evictus fuerit, tunc promittit se qui supra venditor heredesque eius suprascriptum pretium quattuordecim solidos in duplo satis esse facturum, et rei quoque melioratae instructae aedificataeque ratione habita simili modo duplariae rei reddere pollicetur secundum legum ordine.","prev":{"citation":"P.Ital. 2 35.recto.72-35.verso.b.2","label":"35.recto.72 to 35.verso.b.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-2/35.recto.72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-2/35.recto.72"},"next":{"citation":"P.Ital. 2 36.29-58","label":"36.29 to 36.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-2/36.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-2/36.29"},"credit":{"text":"Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 2. Text: Duke Databank of Documentary Papyri (papyri.info), CC BY 3.0. Changes: editorial sigla resolved and the documents arranged as reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 3.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/","source":"https://papyri.info/ddbdp/p.ital;2","quality":"proofread"}}