{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carminum fragmenta 1-9","citation":"Domitius Marsus, Carminum fragmenta 1-9","ref":"1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/domitius-marsus/carminum-fragmenta/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/domitius-marsus/carminum-fragmenta/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/domitius-marsus/carminum-fragmenta/1.md","author":{"name":"Domitius Marsus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/domitius-marsus"},"work":{"title":"Carminum fragmenta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/domitius-marsus/carminum-fragmenta","urn":null},"verse":true,"words":123,"text":"Omnia cum Bauio communia frater habebat,\nVnianimi fratres sicut habere solent,\nRura domum nummos atque omnia: denique ut aiunt\nCorporibus geminis spiritus unus erat.\nSed postquam alterius mulier + concubitum <...>\nNouit, deposuit alter amicitiam.\n[Et] omnia tunc ira, tunc + desoluta omnia\n<Et> noua regna duos accipiunt <dominos>.\nCallum sibi pectore quendam\nEpirota tenellorum nutricula uatum\nSi quos Orbilius ferula scuticaque cecidit\nHircum et alumen olens\n.... adipis pondo bis dena uetustae\nTe quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle,\nMors iuuenem campos misit ad Elysios,\nNe foret aut elegis molles qui fleret amores\nAut caneret forti regia bella pede.\nAnte omnes alias felix tamen hoc ego dicor,\nSiue hominem peperi femina siue deum.\nHic Atiae cinis est, genetrix hic Caesaris, hospes,\nCondita: Romani sic uoluere patres.","prev":null,"next":null,"credit":{"text":"Domitius Marsus, Carminum fragmenta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/DOM_MARS%7Cfrag%7C001","quality":"proofread"}}