{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 1.783-826","citation":"Dracontius, Carmina 1.783-826","ref":"1.783","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/1.783","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/1.783","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/1.783.md","author":{"name":"Dracontius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina","urn":null},"verse":true,"words":283,"text":"quod digitos oculosque, putant hoc quoque pudenda.\npublica iungebant adfectibus oscula passim\nnec rubor ullus erat, cum staret origo pudoris,\nillicitumque sibi prorsus nihil esse putabant.\net bene credebant, quibus omnia iussit ad usus\narboris unius fructu sub lege negato.\nvomere non tellus, non rastris iussa domari,\nomnipotens. migrare diem, discedere solem\nnec lucem remeare putat terrena propago\nsubductisque nigris lunari luce tenebris\nsidera cuncta notant caelo radiare sereno.\nast ubi purpureum surgentem ex aequore cernunt\nLuciferum vibrare iubar flammasque ciere\net reducem super astra diem de sole rubentem,\nmox revocata fovent hesterna in gaudia mentes,\ntemporis et requiem noscentes luce diurna\ncoeperunt sperare diem, ridere tenebras.\ntot bona facta deus non obliviscitur umquam,\nquae propter homines fecit sanxitque manere.\nhic dominus pietatis opem subducere non vult\nproicere nec plasma suum. scit conditor aevi\nesse nihil prorsus praeter se ubique: rogandus\net nisi subveniat succurrens non erit ullus.\ninde malo bonus est homini deus, omnibus auctor\nspes opifex dominus rector dux arbiter index,\ncontinua bonitate pius, virtute modestus,\nsimplicitate bonus et culmine celsior omni.\nibant per flores et tota rosaria laeti\ninter odoratas messes lucosque virentes\nsimpliciter pecudum ritu vel more ferarum,\ncorporibus nudis et nescia corda livoris.\nquae pars membrorum secretior esset habenda?\nunde rudes scirent, quid moribus esset honestum?\nquod digitos oculosque, putant hoc membra pudenda.\npublica iungebant affectibus oscula passim\nnec rubor ullus erat, cum staret origo pudoris,\ninlicitumque sibi prorsus nihil esse putabant.\net bene credebant, quibus omnia iussit ad usum\narboris unius fructu sub lege negato.\nvomere non tellus, non rastris iussa domari,\nquaerere nec sudor fructus quocumque labore\ncogitur aut carapos aliquo de fonte rigare;\nimbre ferax nullo, pluviis absentibus uber\ncaespes et arbitrio crescit fetura marito.","prev":{"citation":"Carmina 1.740-782","label":"De Laudibus dei, Liber I, lines 1.740-1.782","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/1.740","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/1.740"},"next":{"citation":"Carmina 1.827-880","label":"De Laudibus dei, Liber I, lines 1.827-1.880","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/1.827","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/1.827"},"credit":{"text":"Dracontius, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000826.zip","quality":"proofread"}}