{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 2.259-300","citation":"Dracontius, Carmina 2.259-300","ref":"2.259","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/2.259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/2.259","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/2.259.md","author":{"name":"Dracontius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina","urn":null},"verse":true,"words":283,"text":"ad nihilum reditura iterum sunt omnia, cum tu\niusseris esse chaos, solus mansure superstes,\nangelicas animasque suis adorande catervis.\nqualiter ergo labor nullus fuit ante iubendo,\nomnia cum fierent, sic nec labor ullus erit iam,\niusseris ut finem, cum plurima saecula norint.\nte seraphim cherubimque deum dominumque precantur,\nte chorus angelicus, laudans exercitus orat,\nthronus et incessans humili te voce precatur;\nagmina te astrorum, te signa et sidera laudant\nauctorem confessa suum, te fulmen adorat,\nte tonitrus hiemesque tremunt, te grando procellae,\nte glacies nimbique pavent, te spiritus omnis\npersonat, imber hiems pelagus nix frigus et aestas.\nte tellus fecunda vocat, te suspicit aer,\nunda super caelos tibi supplicat et polus omnis,\nflumina te metuunt, te fontes stagna paludes\nvoce sua laudant, te nubila crassa coruscant,\nte lux alba dies, te nox obscura tenebris,\nte bona temperies, te tempora cuncta precantur,\nver aestas autumnus hiems redeuntibus annis.\nper te fetat humus, per te, deus, herba virescit,\nfrondescunt silvae, spirat flos, germinat arbor;\nmessis aristatas acuit per culmina fruges,\npalmite gemmato post pampinus admovet uvas\net numquam caritura comis pinguescit oliva.\nte fera, te pisces pecudes arraenta volucres\nturba cerastarum laudat, genus omne veneni\nsibilat ore fero, lingua vibrante trisulca,\net tibi quicquid habet reputans debere fatetur.\nauctorem vitae gaudet stridore minaci\nmateries laudare necis poterasque, creator,\nnon angues, non omne nocens permittere nasci,\nut vitas hominum tantum mors una tulisset.\nsed nos quoque rei cognoscimus omnia, quae res\nfecerit ista dari: data sunt per crimina nostra,\nquod praecepta dei passim contemnimus omnes.\nneo modo peccatum, subrepsit moribus olim,\nolim primus homo transcendit iussa tonantis,\ningratus, quia factus erat caelestis imago,\niura potestatis retinens super omnia solus\net semper, nisi iussa dei contemneret audax.","prev":{"citation":"Carmina 2.218-258","label":"De Laudibus dei, Liber II, lines 2.218-2.258","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/2.218","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/2.218"},"next":{"citation":"Carmina 2.301-342","label":"De Laudibus dei, Liber II, lines 2.301-2.342","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/2.301","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/2.301"},"credit":{"text":"Dracontius, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000826.zip","quality":"proofread"}}