{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 2.320-365","citation":"Dracontius, Carmina 2.320-365","ref":"2.320","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/2.320","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/2.320","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/2.320.md","author":{"name":"Dracontius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina","urn":null},"verse":true,"words":298,"text":"ecce quid inpendit patris clementia parcens\nut sibi regna daret, haec daret et suboli.\nipse inimicorum Salomon non colla poposcit,\ncum peteret dominum, sed sapientis opem:\nextitit hic prudens, quia noluit esse cruentus,\npacificusque fuit consiliique tenax.\nStephanus ante alios lapidum sub grandine martyr\npro hostibus orabat sponte suis veniam;\nhaec bona simplicitas praestat ieiuna cruoris:\nvir sine morte furens nil habet ipse necis.\nCaesar ubique potens hosti post bella pepercit\n(et, quod erat peius, civis et hostis erat):\nsponte facultatem retinens reparavit honores,\ninde vocatus abit, dignus honore, pater.\ncuius ab imperio surgens et origine Caesar\nAugustus meruit tempus habere pium;\ntempore namque eodem est natus de virgine Christus,\ncuius et emicuit stella per astra poli.\ndux princeps Romanus erat de principe Titus,\nsi non praestaret, dicere saepe solens\n'perdidimus hac luce diem', si nulla dedisset\nnon exoratus praestita supplicibus.\nalter ait princeps modico sermone poeta\nCommodus Augustus, vir pietate bonus\n'nobile praeceptum, rectores, discite post me:\nsit bonus in vita qui volet esse deus'.\necce quid impendit homini clementia simplex,\nut praestet bona dans conferat atque animae.\nne facias populum mendacem, qui tibi clamat\nvocibus innumeris 'rex dominusque pius':\nut vox vera sonat 'dominus', sic vera 'pius' sit;\norbis in ore volat puplica merx procerum.\nfama ducum mos est bellis collecta cruentis,\nex quibus occurrit saepe reatus atrox.\nGloria bellorum ducibus populisque triumphos\nin commune datos dividit armipotens.\nnam ducibus solis praestat clementia laudem,\nnon habet haec comitem participemque negat.\ndicit 'in arma pares fuimus cum principe' miles,\n'me pugnante' comes 'victor ab hoste redis'.\nnumquid ut ignoscat rector, pars militis intrat?\nsoli qui ignoscit gloria laudis erit.\nqui fodit adversos hostes certamina Martis\nhorrida concurrens, vincit in arma fremens:\nrex, qui dat veniam subiecto et temperat iras,\nplus quam turba facit, qui sua corda domat.","prev":{"citation":"Carmina 2.274-319","label":"Satisfactio, lines 2.274-2.319","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/2.274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/2.274"},"next":{"citation":"Carmina 2.366-411","label":"Satisfactio, lines 2.366-2.411","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/2.366","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/2.366"},"credit":{"text":"Dracontius, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000826.zip","quality":"proofread"}}