{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 2.86-130","citation":"Dracontius, Carmina 2.86-130","ref":"2.86","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/2.86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/2.86","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/2.86.md","author":{"name":"Dracontius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina","urn":null},"verse":true,"words":305,"text":"dicta dei requies, quod nostra redemptio Christus\nin carne veniens et carnis vincla resolvens\nhoc redeunte die felici morte quievit.\ndicta dei requies, quod nos post mille labores\nsolus ubique fovens in se requiescere cogit\nnec datur ulla quies miseris nisi suscipit ipse.\ndicta quoque requies, mundana quod actio praesens\npost sex aetates, quas mundus in ordine currit,\notia percipiens aeterna pace quiescit.\ndicta quoque requies, quae nobis ultima sors est,\nnam vitae cursu mundanae molis ad instar\nsex sunt aetates hominis et septima mors est.\nprima tenet ortum generis infantia simplex,\naltera deinde pueritia mollis habetur,\ntertia quae sequitur ipsa vocitatur adulta,\nquarta gerit virtutis opem speciosa iuventa,\nquinta senecta gravis et in ultima tempora vergens,\nsexta venit senium, quae vitae terminat aevum.\nhaec tibi, rex summe, iussu conpulsus herili,\nservulus Eugenius devota mente dicavi.\nlunaresque amplexa globos dominatur agitque,\nquicquid habet pietatis opus simul ubi orbis;\nqui nihil est, nisi lege tua servetur in aevum:\ncirculus haerebit, nisi iusseris ire meantem,\net stellatus honos; mox sphaera volubilis haeret\nac mittent elementa vices per circla morantes\net cadet ante diem sublimis machina rerum;\nsed tu lege tua retines, qua cuncta coerces.\nnam quis stare queat contra tua iura reluctans?\naut tibi quis reputet, si perdere iusseris orbem,\nquem ipse repente iubens solo sermone creasti?\nquo libuit genuisse deum ante omnia Christum,\nsemine quem verbo conceptum corde ferebas,\nquo sine non umquam fuerat mens sancta parentis,\nmulta profunda potens sollers pia provida perpes\nsimplex celsa levis vibrans inmensa serena\nvivida cunctiparens mens innumerabilis una.\nergo deum deus auctor ovans eructuat ore.\ncorde sacer genitus mox constitit ipse parenti,\net consors cum patre manens, et spiritus unus,\ntrina mente deus, deus auctor, temporis expers,\nmultiplici virtute potens, pietate modestus\ninnumera, caelis elementis fluctibus astris\ninpendens, ut stare queant, famulanter adorent,\nangelica dicione preces sine fine canentes.","prev":{"citation":"Carmina 2.44-85","label":"De Laudibus dei, Liber II, lines 2.44-2.85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/2.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/2.44"},"next":{"citation":"Carmina 2.131-173","label":"De Laudibus dei, Liber II, lines 2.131-2.173","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/2.131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/2.131"},"credit":{"text":"Dracontius, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000826.zip","quality":"proofread"}}