{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 3.1102-1143","citation":"Dracontius, Carmina 3.1102-1143","ref":"3.1102","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/3.1102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/3.1102","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/3.1102.md","author":{"name":"Dracontius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"Troianis dabitur totus possessio mundus,\ntempore nec parvo Troum regnabit origo.\nfata manent, conscripta semel sunt verba Tonantis,\n\"imperium sine fine\" dabit. cohibete furorem.\nmortali divum periet quo iudice iudex?\nnec hoc fata sinunt. pudor est voluisse nocere\net non posse tamen, pigeat! iara nemo minetur,\nquem Clotho, quem Lachesis, quem vindicat Atropos ingens.\nscindite pellitas niveo de pectore vestes,\nmurice Serrano rutilans hunc purpura velet.\nnec pudeat, quod pavit oves: ego pastor Apollo\nipse fui domibusque canens pecus omne coegi,\ncum procul a villa fumantia tecta viderem;\nAlcestam sub nocte pavens deus ubera pressi,\nAdmetus intrantes haedos numerabat et agnos'.\ndixerat, et Phoebum Priamus submissus adorat\net grates securus agit, tacet optimus Hector.\niam regno non impar erat, sed sceptra tiaram\nimperium trabeas iam post caeleste tribunal\ntotum vile putat, solam cupit addere famam\nmaiorum titulis, vivaces quaerere laudes,\nut celet quod pastor erat. vix viderat aulam\nregis, et Iliacas quaerit per litora puppes;\nAegaeum sulcare fretum iam mente parabat.\nsic pater adloquitur iuvenem sermone verendo:\n'nate, redux pietatis amor, bonus arbiter Idae,\ndie, ubi vis armare rates, ubi carbasa tendis.\nnusquam bella paro, regnum sub pace guberno.\nsed si torpor iners pudor est et turpe vacare\ncredis, Alexander, certe legatus adesto\net Telamona ducem conventum exposce sororem\nHesionen mox, nate, meam: captiva tenetur\nme regnante soror. dum Dorica regna peragras,\ndat Venus uxorem, faciet te luno maritum'.\ntunc iuvenis gavisus ait 'paremus ovantes,\noptime Troiugenum, nihil est quod iussa recusem.'\nlaetatur senior tali moderamine nati;\neffatur 'tua vota, Paris, di iusta secundent,\nhoc tantum supplex genitor rex, nate, precatur:\nIliacos proceres tres tecum pergere saltem\nimperio concede meo: veneranda senectus\npraecipitem frenat monitis per cuncta iuventam.","prev":{"citation":"Carmina 3.1058-1101","label":"〈Romulea〉, lines 3.1058-3.1101","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/3.1058","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/3.1058"},"next":{"citation":"Carmina 3.1144-1185","label":"〈Romulea〉, lines 3.1144-3.1185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/3.1144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/3.1144"},"credit":{"text":"Dracontius, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000826.zip","quality":"proofread"}}