{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 3.227-267","citation":"Dracontius, Carmina 3.227-267","ref":"3.227","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/3.227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/3.227","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/3.227.md","author":{"name":"Dracontius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"paenitet, alme parens, vestra de stirpe creatum\nAlcidem, quia nullus honos et mille pericla.\nnam quodcunque malum superas evincit in auras,\nHerculis hostis erit. per nos nam bella geruntur,\nIuno noverca furens potuit quae victa parare\nprivigno (natum quem comprobat esse Tonantis,\ndum nobis immensa iubet); me quoque triumphis\nhorrida bella manent, et nunquam stare licebit\nhoste sine, trucibusque diu concurrere monstris\ncompellor. genitor, te in nosmet pessima coniux\nhorrescit: misero semper tu causa pericli es.\nnam mihi reptanti tumida cervice dracones\nIuno duos misit, quis frontem crista tegebat,\nflammea lux oculis, pro spumis taetra venena,\nsibila vibrabant linguis sub dente trisulcis:\nterror erat visus cunctis sonitusque draconum.\nquos manibus ridens compressi parvulus ambos.\nhi tribuere mihi primum pro morte triumphum\net letum, non praeda fui Iunonis alumnis.\nhostes deesse mihi dixi post bella leonis,\nquem nullo mucrone peti nec restibus ullis\nimplicui: fretus manibus nec Maurus ad illum,\ncuius pelle tegor. nunc fortiter ecce tabescens\ntertia bella gero, quae caedes passa resurgunt.\nen totiens percussa lues magis extitit ardens\net nunquam sternenda venit. pro fata nefanda,\nvincere peius erit: propriis nam viribus ipse\nimpugnor; saevos gladius mihi suggerit hostis,\nnon rapit ecce meus, sed proelia victa reformat.\nhuc quicunque deus frater mihi summus Olympo es,\nhuc ades et miseri tandem succurre periclis;\nsed quaeso venias soboles ut nulla novercae,\nquamvis sis frater. iam tu succurre, Minerva\nbellipotens, patrius cui casside fulgurat ardor,\nquae clipeo rutilante tonas, quae fulmina vibras,\npectore saxifico cui militat impia Gorgon:\nintemerata soror de vertice missa Tonantis,\nsudori succurre meo. quibus artibus angues\nextinguam, qui sponte petunt mucronis acumen?\nut crescunt gaudentque mori fera colla draconum!\ncaesa vigent, alter surgit de vulnere serpens.","prev":{"citation":"Carmina 3.178-226","label":"〈Romulea〉, lines 3.178-3.226","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/3.178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/3.178"},"next":{"citation":"Carmina 3.268-309","label":"〈Romulea〉, lines 3.268-3.309","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/3.268","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/3.268"},"credit":{"text":"Dracontius, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000826.zip","quality":"proofread"}}