{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 3.651-694","citation":"Dracontius, Carmina 3.651-694","ref":"3.651","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/3.651","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/3.651","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/3.651.md","author":{"name":"Dracontius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina","urn":null},"verse":true,"words":281,"text":"carceris horrorem, suspendia, verbera passus\nobscenamque famem, quam maior traxit egestas,\nme miserum, quanto cecidi de culmine lapsus!\nille (ego) qui quondam retinebam iura togatus,\nexemi de morte reos, patrimonia nudis\ndivitias mea lingua dedit rapuitque tenenti\nac servile iugum vel libertatis honorem:\nnam quod tua accusando du defensor amavi;\ninpunitates vendens poenasque nocentum\ninsontumque simul pretio delicta coegi\nad caput hinc inde meum, quibus opprimor, olim.\nnunc tamen agnovi sine te nil posse moveri\ngrande vel exiguum, medium minimumque profundum:\nda mihi iam veniam, finem concede malorum,\nvincula solve mea, stridentes frange catenas,\npelle famem, disclude sitim, compesce dolores,\nomne quod admisi facinus crimenque relaxa.\niam miserere mei, custodia longa fatigat\ninter anhelantes gemitus cladesque diurnas.\nnil peto difficile (spes est mihi posse mereri),\nnil licet, omnipotens, per saecula cuncta profecto\nsit tibi difficile: prosint mihi tanta flagella,\nad veniam sit poena ferax; meminisse iuvabit\ncum pius indulges et haec ad gaudia transfers:\nerige prostratum, vindex, adtolle iacentem\net repara adflictum tali sub clade malorum.\nquae per me cecidit, per te spes nostra resurgat.\nmunera percipiam domini redeunte favore\nquicquid amara dies quaecumque (et) tempora dempsit.\nlucida redde, precor, qui tempora subtrahis Job\naspera, restituens quicquid malus hostis ademit.\narida qui reparas antiquis mortibus ossa,\nquae membris rediere suis clamante propheta\natque homines factura rubent reptante cruore.\nhumor ad absumptas intraverat ante medullas,\nnascuntur venae, iam nervis membra ligantur,\niam tegit ossa cutis multos distenta per artus;\nquaerit colla caput, constringit guttura cervix,\nverticis eximii replentur et ossa cerebro:\ninde duces oculi gemmato lumine vibrant\net palpebra tegunt lucis nudantque fenestras,\nscaena capillorum fundens a fronte coronam\ntempus et omne caput vestit de crine decorum\natque supercilium gemino superinminet orbi.","prev":{"citation":"Carmina 3.608-650","label":"De Laudibus dei, Liber III, lines 3.608-3.650","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/3.608","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/3.608"},"next":{"citation":"Carmina 3.695-739","label":"De Laudibus dei, Liber III, lines 3.695-3.739","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/3.695","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/3.695"},"credit":{"text":"Dracontius, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000826.zip","quality":"proofread"}}