{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De laudibus dei 1.356-397","citation":"Dracontius, De laudibus dei 1.356-397","ref":"1.356","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/1.356","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/1.356","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/1.356.md","author":{"name":"Dracontius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius"},"work":{"title":"De laudibus dei","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei","urn":null},"verse":true,"words":290,"text":"At procul exspectat uirides iumenta per agros\nEt de se tacitus quae sint haec cuncta requirit\nVel quare secum non sint haec cuncta uolutat;\nNam consorte carens cum quo conferret egebat.\nViderat Omnipotens haec illum corde mouentem\nEt miseratus ait: \"demus(==DE-MUS) adiutoria facto\nParticipem generis.\" Tamquam si diceret Auctor:\n\"Non solum decet esse uirum, consortia blanda\nNouerit, uxor erit, cui sit tamen iste maritus;\nConiugium se quisque uocet, dulcedo recurrat\nCordibus innocuis et sit sibi pignus uterque,\nVelle pares et nolle pares, stans una uoluntas.\nPax animi concors paribus concurrere uotis,\nAmbo sibi requies cordis sint, ambo fideles\nEt quicumque datur casus, sit causa duorum.\"\nNec mora, iam uenit alta quies oculosque supinat\nSomnus et in dulcem soluuntur membra soporem.\nSed cum iure Deus nullo prohibente ualeret\nDemere particulam de quod pius ipse pararat\n(Sed si ablata daret iuueni sua costa dolorem,\nRedderet et tristem subito, quem laedere nollet),\nFur Opifex uult esse suus. Nam posset et illam\nPuluere de simili Princeps formare puellam,\nSed quo plenus amor toto de corde ueniret,\nNoscere in uxorem uoluit(==VOLUIT) sua membra maritum.\nDiuiditur contexta cutis, subducitur una\nSensim costa uiro, sed mox reditura marito.\nNam iuuenis de parte breui formatur adulta\nVirgo decora rudis matura tumentibus annis,\nConiugii subolisque capax quo nata probatur,\nEt sine lacte pio fit mox infantia pubes.\nExcutitur somno iuuenis, uidet ipse puellam\nAnte oculos astare suos, pater, inde maritus,\nNon tamen ex coitu genitor, sed coniugis auctor.\nSomnus erat partus, conceptus semine nullo;\nMateriem fecunda quies produxit amoris\nAffectusque nouos blandi genuere sopores.\nConstitit ante oculos nullo uelamine tecta,\nCorpore nuda simul niueo quasi nympha profundi:\nCaesaries intonsa comis, gena pulcra rubore,\nOmnia pulcra gerens, oculos os colla manusque,\nVel qualem possent digiti formare Tonantis.","prev":{"citation":"De laudibus dei 1.313-355","label":"Book 1, lines 1.313-1.355","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/1.313","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/1.313"},"next":{"citation":"De laudibus dei 1.398-440","label":"Book 1, lines 1.398-1.440","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/1.398","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/1.398"},"credit":{"text":"Dracontius, De laudibus dei. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/DRAC%7Claud%7C001","quality":"proofread"}}