{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De laudibus dei 1.441-484","citation":"Dracontius, De laudibus dei 1.441-484","ref":"1.441","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/1.441","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/1.441","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/1.441.md","author":{"name":"Dracontius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius"},"work":{"title":"De laudibus dei","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei","urn":null},"verse":true,"words":281,"text":"Quid pars membrorum secretior esset habenda?\nVnde rudes scirent, quid moribus esset honestum?\nQuod digitos oculosque, putant hoc quoque(==QVO+QVE) pudenda.\nPublica iungebant affectibus oscula passim\nNec rubor ullus erat, cum staret origo pudoris,\nIllicitumque sibi prorsus nihil esse putabant.\nEt bene credebant, quibus omnia iussit ad usus\nArboris unius fructu sub lege negato.\nVomere non tellus, non rastris iussa domari,\nQuaerere nec sudor fructus quocumque labore\nCogitur aut campos aliquo de fonte rigare;\nImbre ferax nullo, pluuiis absentibus uber\nCaespes et arbitrio crescit fetura marito.\nPraeterea solis datus est locus ille duobus:\nDeliciis hominum tantum constructus opacis\nNec placidas sustentat aues, non ore cruentas,\nVnguibus armatas nescit perferre uolucres,\nOmne genus pecudum nescit, genus omne ferarum.\nSolus ibi irrepsit squamoso corpore serpens\nFraudibus imbutus mortis, caput omne malorum,\nPectore uipereo mellitum ex ore uenenum\nFunereo sub dente parans spumante palato.\nErgo ibi liuor edax, coctum serpente uenenum\nInuidiae mordacis habens sub fronte modesta,\nQuaerit opem sceleri, per quam fallatur honestas\nSimplicitasque cadat uel credula corda reatum\nIncurrant non fraude sua, sed clade perenni.\nFortia corda uiri non expugnanda per anguem\nPraesensit pietatis inops et coniugis aures\nAggreditur sub uoce pia, sermone maligno\nInsidiosus adit heu mollia corda puellae:\nIngerit ore cibos crudeli funere plenos.\nHis semel assumptis reserantur lumina cordis\nAc permixta bonis patuit doctrina malorum.\nPaenituit nescisse dapes et damna putantur\nTemporis exacti spatia. Procedere peius\nAusum quippe nefas: temptat seducta maritum\nEt capit insontem iam noxia femina uictum.\nCircumuenta perit, sed circumscripta fefellit.\nNec circumscriptor serpens impune triumphat.\nNam postquam et iuuenis uiolata mente comedit\nFunereos sine lege cibos in morte futuros,\nMox sapit infelix, quid prauum, quid sit honestum:\nCognita simplicitas, sed mox est corde fugata.","prev":{"citation":"De laudibus dei 1.398-440","label":"Book 1, lines 1.398-1.440","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/1.398","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/1.398"},"next":{"citation":"De laudibus dei 1.485-528","label":"Book 1, lines 1.485-1.528","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/1.485","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/1.485"},"credit":{"text":"Dracontius, De laudibus dei. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/DRAC%7Claud%7C001","quality":"proofread"}}