{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De laudibus dei 2.176-222","citation":"Dracontius, De laudibus dei 2.176-222","ref":"2.176","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/2.176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/2.176","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/2.176.md","author":{"name":"Dracontius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius"},"work":{"title":"De laudibus dei","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei","urn":null},"verse":true,"words":321,"text":"Africus interea motus uirtute iubentis\nIllaesurus adest, nulla comitante procella,\nDelicias portare parans nouus ingruit imber,\nInnumeras dat nimbus aues, datur esca polorum,\nAngelica de parte cibus, sitientibus autem\nFlumina petra dedit nullo fodiente ligone.\nEt ne plura loquar, tua sunt quaecumque uidentur\nVel quae nemo uidet; tibi debent omnia quod sunt,\nTu tamen ipse quod es nulli debere probaris\nEt quasi qui debes sic omnibus omnia reddis.\nEst tibi cura, Deus, de quicquid ubique creasti;\nNe tantum succumbat opus, stat cura minorum\nEt speciale iubes tam quam generale tueri.\nSic fit mater humus qua germina cuncta creantur,\nSic mare ueliuolum mercator nauta uagatur\nTelluremque nouam circumspicit impiger hospes\nEt complexus amat non cognitus aduena ciues.\nFoedere concordi, quia uis, elementa tenentur\nTam longa conexa mora, sic iuncta ligantur\nVt disiuncta tamen concordi lite probentur.\nSi disiuncta fiant, soluetur machina rerum,\nSi coniuncta forent, omnis natura periret.\nTu, Deus omnipotens, nosti quod feceris orbem\nSemine quo caelos, solem lunamque creasti\nVel caeli quaecumque gerunt, unde esse dedisti\nEx nihilo simul; esse tamen diuersa putamus.\nAd nihilum reditura iterum sunt omnia, cum tu\nIusseris esse chaos, solus mansure superstes,\nAngelicis animisque piis adorande cateruis.\nQualiter ergo labor nullus fuit ante iubendo,\nOmnia cum fierent, sic nec labor ullus erit iam,\nIusseris ut finem, cum plurima saecula norint.\nTe seraphim cherubimque Deum dominumque precantur,\nTe chorus angelicus, laudans exercitus, orat,\nThronus et incessans humili te uoce precatur;\nAgmina te astrorum, te signa et sidera laudant\nAuctorem confessa suum, te fulmen adorat,\nTe tonitrus hiemesque tremunt, te grando procellae,\nTe glacies nimbique pauent, te spiritus omnis\nPersonat, imber hiems pelagus nix frigus et aestas.\nTe tellus fecunda uocat, te suspicit aer,\nVnda super caelos tibi supplicat et polus omnis,\nFlumina te metuunt, te fontes stagna paludes\nVoce sua laudant, te nubila crassa coruscant\nTe luce alba dies, te nox obscura tenebris,\nTe bona temperies, te tempora cuncta precantur,\nVer aestas autumnus hiems redeuntibus annis.","prev":{"citation":"De laudibus dei 2.131-175","label":"Book 2, lines 2.131-2.175","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/2.131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/2.131"},"next":{"citation":"De laudibus dei 2.223-265","label":"Book 2, lines 2.223-2.265","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/2.223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/2.223"},"credit":{"text":"Dracontius, De laudibus dei. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/DRAC%7Claud%7C001","quality":"proofread"}}