{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De laudibus dei 2.223-265","citation":"Dracontius, De laudibus dei 2.223-265","ref":"2.223","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/2.223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/2.223","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/2.223.md","author":{"name":"Dracontius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius"},"work":{"title":"De laudibus dei","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei","urn":null},"verse":true,"words":281,"text":"Per te fetat humus, per te, Deus, herba uirescit,\nFrondescunt siluae, spirat flos, germinat arbor;\nQuos peccatorum retinent tot milia uinclos?\nIllud praetereo quod parui pendimus omnes,\nQuod caelo tellure fretis atque aere toto,\nIgnibus aethereis et lumine dignior omni\nEst homo quem libuit per se formare Tonantem.\nNam diuersa Dei solo sermone creantur:\nIllic iussor erat, nos autem operarius aptat.\nAddo quod innumerae pestes mortale minantes\nMembrorum de parte sua dant saepe salutem.\nMessis aristatas acuit per culmina fruges,\nPalmite gemmato post pampinus admouet uuas\nEt numquam caritura comis pinguescit oliua.\nTe fera, te pisces pecudes armenta uolucres\nTurba cerastarum laudat, genus omne ueneni\nSibilat ore fero, lingua uibrante trisulca,\nEt tibi, quicquid habet reputans, debere fatetur.\nAuctorem uitae gaudet stridore minaci\nMateries laudare necis poterasque, creator,\nNon angues, non omne nocens permittere nasci,\nVt uitas hominum tantum mors una tulisset.\nSed nos quoque(==QVO+QVE) rei cognoscimus omnia quae res\nFecerit ista dari: data sunt per crimina nostra,\nQuod praecepta Dei passim contemnimus omnes.\nNec modo peccatum, subrepsit moribus olim;\nOlim primus homo transcendit iussa Tonantis,\nIngratus quia factus erat caelestis imago,\nIura potestatis retinens super omnia solus\nEt semper, nisi iussa Dei contemneret audax.\nMox quod factus erat, nullo peccante creatus\nPeccauit. Quid nos miseri de crimine nati?\nPrincipio nostrae peccator originis auctor\nDamnatur sub lege necis uel clade perenni.\nContinuat nobis similis, heu, poena manere\nNec similis nos culpa tenet: semel incidit ille\nVna lege reus, nos multis legibus error\nContemptis retinet captiuos sorte reatus.\nCur non debuimus sortis peiora mereri\nVipera quid praestet cauda et ceruice recisa,\nQuid serpens maculosa iuuet medicina fatetur,\nAspidis obliquae quid pinguia membra medantur,\nInformes ursi, fuluus leo, quid lupus audax.","prev":{"citation":"De laudibus dei 2.176-222","label":"Book 2, lines 2.176-2.222","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/2.176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/2.176"},"next":{"citation":"De laudibus dei 2.266-307","label":"Book 2, lines 2.266-2.307","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/2.266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/2.266"},"credit":{"text":"Dracontius, De laudibus dei. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/DRAC%7Claud%7C001","quality":"proofread"}}