{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De laudibus dei 2.584-624","citation":"Dracontius, De laudibus dei 2.584-624","ref":"2.584","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/2.584","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/2.584","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/2.584.md","author":{"name":"Dracontius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius"},"work":{"title":"De laudibus dei","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei","urn":null},"verse":true,"words":280,"text":"In se uera Dei confirmans uerba probauit\n\"Hoc patietur homo quod quisquam fecerit ulli\".\nSed bonus excepit quod tunc malefecit iniquus,\nQuod populos gentesque docens conuertit eundo\nPer mare, per terras ut Christi nomen adorent\nGentilesque deos et cordibus idola pellant;\nMars cadat ex animo, pereant Saturnus et Arcas,\nIuppiter atque Venus, Titania Iuno Cupido\nVel quicumque dei ficti sermone uetusto\nCredantur nil posse, simul nihil esse probentur.\nSolus ubique Deus, rerum fons, conditor et spes,\nIdem semper eris quod et es, quod et ante fuisti,\nNil addens minuensque tibi crescentibus annis.\nTempora mutantur, te numquam saecula mutant:\nQualem prima dies, talem simul ultima noscet.\nCum te non caperent caeli terraeque fretumque\nAeris et spatium, modico te corde reponis\nPectoris humani conceptus mente fideli.\nExaudis quod lingua tacet sub corde loquaci;\nAnte futura uides, penes(==PE+NES) te nulla futura\nSint licet, omnipotens: praesentia cuncta uidentur\nAut transacta magis; nobis uentura creantur.\nQui peccaturos homines tu spiritus auctor\nAnte uides, primum medicinam, sancte, parasti\nQuam faceres hominem: indulgentia parta reatum\nPraeuenit et facinus uenia praecedit iniquum.\nChristus enim datus est nobis spes una salutis,\nQui nostra hic peccata lauet pius amne cruoris;\nEt licet ipse ferat maculas et crimina nostra,\nImmaculatus adest tamen agnus et unicus heres\nSemper uiuentis, semper uicturus et ipse.\nLargitur peccata reis sine uoce rogatus\nPectoris affectu secreto mente fide spe.\nCum sit ubique Deus semper praestare paratus,\nTardius accipimus heu nostro corde morati.\nOderunt pia uota moras, festinus adoptat\nVt praestet quam nos quae purget causa mereri.\nArbitrio posuit clemens Deus omnia nostro:\nLibera mens hominum est peccare aut uiuere sancte,\nLibera uota dedit quando sperare uelimus,\nCredere si placeat, facile est nam posse mereri.","prev":{"citation":"De laudibus dei 2.538-583","label":"Book 2, lines 2.538-2.583","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/2.538","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/2.538"},"next":{"citation":"De laudibus dei 2.625-671","label":"Book 2, lines 2.625-2.671","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/2.625","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/de-laudibus-dei/2.625"},"credit":{"text":"Dracontius, De laudibus dei. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/DRAC%7Claud%7C001","quality":"proofread"}}