{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Romulea 7.1-47","citation":"Dracontius, Romulea 7.1-47","ref":"7.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/romulea/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/romulea/7.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/romulea/7.1.md","author":{"name":"Dracontius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius"},"work":{"title":"Romulea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/romulea","urn":null},"verse":true,"words":300,"text":"Carminis Idalii cuperem nunc ebrius esse\nnobilium thalamis, Fabiani sanguinis index.\nQuod mihi si felix hodie fortuna dedisset,\nnon inhonorus eram, sed laude redemptus abirem\nuel recreatus agens, sed non tamen ipse renatus,\nemerito referens generosas auspice laudes,\net Vitulae canerem taedas per uota Ioannis.\nLaurea serta comis religans et tempora myrto\nprodere gestirem haec quae nunc per uota geruntur.\nCantarem quia Cypris adest, bona mater Amorum,\nagmine mollifluo ducens sua pompa choreas,\nimpubes lasciuus atrox uiolentus amoenus\nlis pacis tacitusque loquax fur garrulus audax,\nnudus et armatus, ferus et pius, improbus insons,\net quod amoriferum secum huc duxisse uolucrem.\nVulgarem quia tela gerit, quibus auctor Achillis\narserit Aeacides nymphae radiatus amore;\nspicula dixissem, quibus arsit Apollo disertus,\ncum peteret Daphnen, Liber quibus arserat Indus,\ncandida Dictaeae cum cerneret ora puellae,\nuel quibus ipse furor, Mars, est accensus amare,\nVesticolae niueos peteret cum uirginis artus,\nut daret aeternum Romana in saecla Quirinum\net post fata deos faceret super astra senatus.\nSed quia captiuo fas non est dicere carmen\nnec reticere licet festiuo in tempore uati,\nista canant pueri, quia carmine uera loquentur;\nplausibus insultent et tympana rauca puellae\npercutiant palmis, digitis sub harundine uentos\ndispensent hinc inde melos perflante labello\net quatiant dulces Museo pectine chordas,\net uocis textura sonet neruique loquaces.\nBybliades Satyris iungant Nymphisque hymenaeos\net Dryades passim coeant per prata Napaeis,\nOreadas Faunis iungant et Naidas Amnes\net Bacchis copuletur Amor per castra Dionae;\nsaltet et imparibus calamis Pan corniger intrans,\nebrius interea nutet Silenus asello.\nOscula nectantur calamis imbuta rosatis\net neruo cantante sonet noua murmura lingua:\nmorsibus alternis suspenso dente fruantur.\nGratia uernantes annectat pulchra colores;\ncasta Pudicitia stricto placitura marito\nfloribus ex uariis texat per prata coronas,\nlilia mixta rosis socians uiolasque hyacinthis\npurpuret et niteat gemmae pallente rubore\nSardoasque iuget rosulis Sitifensibus herbas.","prev":{"citation":"Romulea 6.96-122","label":"Lines 6.96-6.122","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/romulea/6.96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/romulea/6.96"},"next":{"citation":"Romulea 7.48-95","label":"Lines 7.48-7.95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/romulea/7.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/romulea/7.48"},"credit":{"text":"Dracontius, Romulea. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/DRAC%7Cromu%7C001","quality":"proofread"}}