{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Romulea 8.44-88","citation":"Dracontius, Romulea 8.44-88","ref":"8.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/romulea/8.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/romulea/8.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/romulea/8.44.md","author":{"name":"Dracontius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius"},"work":{"title":"Romulea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/romulea","urn":null},"verse":true,"words":288,"text":"Atque utinam infelix urbs tantum morte periret!\nDamnantur gentes, damnatur Graecia sollers\nheu magnis uiduanda uiris; orbatur Eous\nMemnone belligero, damnatur Thessalus heros\net Telamone satus, pereunt duo fulmina belli.\nPro matris thalamo poenas dependit Achilles\n(unde haec causa fuit), forsan Telamonius Aiax\nsternitur inuictus, quod mater reddita non est\nHesione Priamo; sic est data causa rapinae,\ncur gentes cecidere simul, cum sexus uterque\nconcidit, infanti nullus post bella pepercit.\nSic dolor exurgit diuum, sic ira polorum\nsaeuit et errantes talis uindicta coercet?\nCompellunt audere uirum fata, impia fata,\nquae flecti quandoque negant, quibus obuia nunquam\nres quaecunque uenit, quis semita nulla tenetur\nobuia dum ueniunt, quibus omnia clausa patescunt.\nIam grex horretur, fontes casa pascua siluae\nflumina rura pigent nec fistula dulcis amatur;\nnon placet Oenone, sed iam prope turpis habetur,\nex quo pulchra Venus talem promisit in Ida,\nqualis nuda fuit: talem iam pastor anhelat.\nSordent arua uiro post iurgia tanta dearum,\nPergama sola placent et moenia quaerere Troiae\nmens et fata iubent. Monitus Paris omnia norat\nblandita nutrice puer, quo sanguine cretus,\nqui genus, unde domus; rapiensque crepundia pastor\nTroianum carpebat iter. Vix uiderat arcem\nlassus, et intactae procumbunt culmina turris,\ningemit et tellus, muri pars certa repente\nconcidit et Scaeae iacuerunt limina portae;\ntunc Simois siccauit aquas, crystallina Xanthi\nfluminis unda rubet, sudat pastore propinquo\nPalladium uel sponte cadunt simulacra Mineruae.\nForte dies sollemnis erat, quo Pergama rector\ninfelix Priamus post Herculis arma nouarat:\nannua persoluens ingratis munera diuis\nLaomedontiades capitolia celsa petebat\nreddere uota Ioui, laturus sacra Mineruae.\nAd dextram genitoris erat fortissimus Hector,\nTroilus ad laeuam pauido comitante Polite;\ncetera natorum turba stipata subibat.\nReginam interea natarum turba coronat\net nuribus comitata uenit pia uota ministrans:\nrex Helenum sequitur, Cassandrae mater adhaeret.","prev":{"citation":"Romulea 8.1-43","label":"Lines 8.1-8.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/romulea/8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/romulea/8.1"},"next":{"citation":"Romulea 8.89-130","label":"Lines 8.89-8.130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/romulea/8.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/romulea/8.89"},"credit":{"text":"Dracontius, Romulea. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/DRAC%7Cromu%7C001","quality":"proofread"}}