{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Elegia de tonsore 1","citation":"Đuro Ferić Gvozdenica, Elegia de tonsore 1","ref":"1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/duro-feric-gvozdenica/elegia-de-tonsore/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/duro-feric-gvozdenica/elegia-de-tonsore/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/duro-feric-gvozdenica/elegia-de-tonsore/1.md","author":{"name":"Đuro Ferić Gvozdenica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/duro-feric-gvozdenica"},"work":{"title":"Elegia de tonsore","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/duro-feric-gvozdenica/elegia-de-tonsore","urn":null},"verse":true,"words":334,"text":"Quicumque ille fuit barbam qui primus acuto\nCrescentem ferro demetere instituit,\nQuanquam illi faciles credo arrisisse puellas\nBlando admirantes lumine prodigium,\n(Quo, rigidam exutus faciem prolixaque menti\nVellera, detexit quae latuere genas:\nMulta tamen quum barbae insit reverentia; major\nQuum se hinc majestas prodat in ore virûm,)\nIs tali parvam peperit sibi nomine laudem,\nAmbiguoque homines munere demeruit.\nHoc tamen arripuit vitae arbiter usus; et inter\nCultus urbanos hic fere praecipuus.\nNobilium quis opima virûm convivia longis\nNunc adeat mento squalidiore pilis?\nMatronasve ausit per publica strata viarum\nMolliter apprenso ducere brachiolo,\nNi prius hesternae lanuginis incrementum,\nNaturae spreto munere, messuerit?\nO quam commodius prisco, quam laetius aevo\nIn propriis homines enituêre bonis!\nIncomptam sat erat componere pectine barbam,\nEt refugam alterna saepe fovere manu.\nAt simul hanc coepêre Arabum perfundere myrrhâ\nMolles Arsacidae, semivirique Phryges,\nPrimaevum ex illo decrescere tempore robur,\nVisque animi coepit mascula deminui.\nHaec nimio demum perierunt saecula luxu,\nEt signum laeves deposuêre viri.\nProh pudor! et sani nondum hanc dediscimus artem\nQuam Sybaris melius desidiosa colat.\nNostra aetas utinam mores servâsset avitos,\nEt barba, ut quondam, nunc in honore foret!\nNon ego semoti diuturnior incola ruris,\nTonsorem duro quaererem in agricola;\nCallosam haud paterer dextram, ferrumque retusum\nQuo vitulum aut haedos aptius excoriet.\nAt lente gradiens, mentoque comante superbus,\nOre sophum et rigidis moribus exprimerem:\nIntonsum fugiant vitiorum examina mentum,\nNam barba et virtus foedus inire solent.\nBarbae Hirci pretium melius novêre; daturo\nHanc Jove quum Capris sic doluêre mares:\n\"Ergone quod proprium nobis, Deus alme, dedisti,\nId nostris etiam vis dare conjugibus?\nQuid jactare queunt tanta cum laude peractum,\nAruncum mento nobilem ut adjicias?\nDigna hoc Olenia est, quae te nutrivit in antro\nDictaeo puerum lacte capella suo;\nHuic te largiri fas est; hanc insere coelo,\nUnde Dionaeo clarior igne micet:\nNe permitte tamen merito unius omne superbum\nOrnamenta palam mascula ferre genus.\"\nFrustra orant : robur dum servat Jupiter Hircis,\nVult habitu Capras corporis ire pares.\nContra homines nostri radunt sibi menta, voluntque\nSe generi similes reddere foemineo.","prev":null,"next":null,"credit":{"text":"Đuro Ferić Gvozdenica, Elegia de tonsore. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/feric-d-el-t.xml","quality":"ocr"}}