{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Duae 2","citation":"Dynamus Patricius, Epistolae Duae 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dynamus-patricius/epistolae-duae/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dynamus-patricius/epistolae-duae/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dynamus-patricius/epistolae-duae/2.md","author":{"name":"Dynamus Patricius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dynamus-patricius"},"work":{"title":"Epistolae Duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dynamus-patricius/epistolae-duae","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"DOMINO SEMPER PECULIARI SUO VILLICO PAPAE. Vereor quidem, pro hujus tarditate libelli, reus vestri existam imperii. Sed si solito pietatis arbitrio mearum amaritudinum pondus inspicitis, necessitati protinus indulgetis. Ut valui, tamen implere quae praecepistis intendi. Quoniam non dubitas, beatissime pontifex, quod jam me tibi reddidit perpetua sedulitate subjectum unicae charitalis imperium. Sed mirum hoc esse non censeo, dum te in omnium pectoribus sic devinctum esse confido. Nam eatenus vos remuneratione superba, diversa beneficii largitate praerogativa generalis amplificat, ut in vobis esse probetur ingenitum, quidquid ubi radiat preliosum. Et dum generosa natalium dignitate decoratur, humilitate plus nobilem totum te tribuit libertati· Quo fit ut charitalis splendor, qui intra vestri pectoris arcana immensi luminis claritate praeradiat, et jam corporis serenitatem ostendat, et ita sit cordis speculum, gratia quae renitet in vultu. Pro qua re universitas se certatim vestro conciliari affectu desiderat, dum omnes conscius amor invitat. Quam magis ego invicem mei famulatus verborum gaudeo jura praemittere, donec et recuperatis viribus rebus merear respondere. Idcirco foenus humillime sospitatis impendens, deprecor ut jugiter me in divinis oraculis quem receptum dignatio retinet, intercessio vestra commendet, et omnibus quibus necessarium inspicitis, per quos etiam regis auribus deferatur, meam necessitatem asserite, vel celerem reditum obtinete ut indulto suffragetis patrocinio, quem impenso fovetis affectu. De transmissis vestris xeniis ancipiti meditatione suspendor, utrum me referre grates oporteat, an silere: quoniam qui non valet implere praeconium, digne vitat affectum· Non tamen credit coronae [Id est, sacerdotii, episcopatus] vestrae magnitudo sufficere, quod in urbe cui praeestis non desinit universis immensa largitas ministrare, nisi ut illos stipendiis donetis propriis, qui moenibus inhabitant alienis. Sicut me, quem humanitas vestra optata infestatione persequitur; quam, dum non valui coactus effugere, devotus videor excepisse. Unde tamen, licet ariditas subsistat ingenii, tamen poterat suffragii propago praetendi, nisi quod mihi epistola terminum habuit, quod spatium charta negavit·","prev":{"citation":"Epistolae Duae 1-2","label":"Letter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dynamus-patricius/epistolae-duae/1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dynamus-patricius/epistolae-duae/1-2"},"next":null,"credit":{"text":"Dynamus Patricius, Epistolae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1319/tmp1319/tmp1319.tmp1319.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}