{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Sancti Maximi 1.5","citation":"Dynamus Patricius, Vita Sancti Maximi 1.5","ref":"1.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dynamus-patricius/vita-sancti-maximi/1.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dynamus-patricius/vita-sancti-maximi/1.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dynamus-patricius/vita-sancti-maximi/1.5.md","author":{"name":"Dynamus Patricius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dynamus-patricius"},"work":{"title":"Vita Sancti Maximi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dynamus-patricius/vita-sancti-maximi","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Sic autem singulis noctibus pastor egregius ovile dominicum circumlustrans, ne quid adversi accideret, ad littus aequeris, quod vocatur moles, quandoque accessit, moxque veterator ille praestigiis suis ausus est tanquam navem onustam oculis ocius repraesentare, nautasque suo more ferventes in opere, navisque instrumenta colligentes: duos vero ex illis ad beati viri latera accedentes, dicentesque se eo advenisse negociandi causa, quod non sine ingenti lucro id fore rei eventus declarasset. Se nosse illum Maximum, non minus sanctitate, quam nomine: cumque in locis transmarinis tantopere desiderari ab omnibus, ut si eum obtinere possint, nihil sint majori in pretio habituri. Nullum se igitur majus facturos compendium, quam si ipsum navi impositum possint abducere Hierosolymam, praeter opinionem successu prospero repertum. Id vero procul dubio magno ipsi honori et dignitati fore, si felici cursu eo adductus sit, ubi in tantum votis omnium exspectetur. Sed vir Dei insidias, et malum dolum inimici cognoscens, sanctae crucis signo se communit, coelestem implorat opem, ac deinde spiritali auctoritate sic respondet: Fallere non potest milites Christi nequitia plani et impostoris, nec suis fraudibus illis potest illudere malignus, quibus Deus id praesint, ut adversa praevidere queant. Hanc vero insulam usque adeo beatissimi Honorati communierunt preces, expulso per eum dracone ejus habitatore, ut nullus deinceps nocendi aditus in eam pateat diabolo. Sub his verbis ab oculis orantis evanuit navis commentitia, moxque ille reversus ad oratorium, hortatus est fratres, ut id vigilias surgerent, unaque cum sancta illa congregatione ipse celeberrimas laudes persolvit ei per quem ab hoste victoriam reportarat.","prev":{"citation":"Vita Sancti Maximi 1.4","label":"Incipit Vita","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dynamus-patricius/vita-sancti-maximi/1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dynamus-patricius/vita-sancti-maximi/1.4"},"next":{"citation":"Vita Sancti Maximi 1.6","label":"Incipit Vita","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dynamus-patricius/vita-sancti-maximi/1.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dynamus-patricius/vita-sancti-maximi/1.6"},"credit":{"text":"Dynamus Patricius, Vita Sancti Maximi, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1321/tmp1321/tmp1321.tmp1321.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}