{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Sancti Maximi 1.6","citation":"Dynamus Patricius, Vita Sancti Maximi 1.6","ref":"1.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dynamus-patricius/vita-sancti-maximi/1.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dynamus-patricius/vita-sancti-maximi/1.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dynamus-patricius/vita-sancti-maximi/1.6.md","author":{"name":"Dynamus Patricius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dynamus-patricius"},"work":{"title":"Vita Sancti Maximi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dynamus-patricius/vita-sancti-maximi","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Cum autem fama insignium virtutum ejus per orbem universum volitaret, ad Rhegiensis urbis episcopatum non modo civium, sed etiam sacerdotum sive praesulum omnium studio non minus raptus quam electus, et quamvis invitus, illico consecratus est. Etsi autem jam et re et nomine Maximus, vix habere videretur, in quo amplius cresceret, ne quid tamen nomini decederet, sicut opere et factis permansit Maximus, ita et in honore excelluit. Inter caetera igitur recte factorum, quae in illo refulgebant, ornamenta, patientia fortis, benevolentia patiens, libertate alacris, liberalitate abundans, magnanimitate beneficus, humanitate mitis, sedulitate diligens, charitate suavis, largitate communis, doctrina praestans, justitia singularis, humilitate sublimis, opum contemptor, dignitate copiosus et affluens fuit. Templum in Rhegiensi castello in beati Albini honorem, quanta animi potuit devotione, condidit, cujus columnas, quas hodieque illic cernere licet, juga boum eo pertraxerunt, sed ita tamen, ut nullam sentirent tanti ponderis molestiam, ejus sanctitate id efficiente, quandiu ille ad templi structuram operarius indefessus aderat. Quod si vero abesse eum contingeret, nequissimi daemonis occulta machinatione adeo eorum pondere premebantur boves universi, ut nullis stimulis adigi possent ad progrediendum. Etsi plures alii adjuncti essent, manebant immoti omnes, quantumvis atrociter caederentur atque sauciarentur. Id ubi celer nuntius beatissimo antitisti significavit, ille incunctanter atque fidenter veniebat ad locum, nec terrore trepidus, nec moerore perturbatus. Tum vero hostis nequitissimus ejus oculos fallere non potuit, nec se ab ejus conspectu subducere, qui totius populi oculis conspici non poterat. Ait autem vir sanctus ad illos: Frustra vexatis jumenta rationis expertia, dum inimici impedimenta cernere non potestis. Ego vero parvum AEthiopem video, bobus sese objicientem. Inde flexis genibus, orat supplex Deum, ut hostis insidias avertat. Ejus preces malignas ille ferre non sustinens, ocius non sine teterrimo fetore recedit. Mox amotis bobus, qui aliis adjuncti erant, columnae sine difficultate ulla ad locum destinatum pertrahuntur.","prev":{"citation":"Vita Sancti Maximi 1.5","label":"Incipit Vita","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dynamus-patricius/vita-sancti-maximi/1.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dynamus-patricius/vita-sancti-maximi/1.5"},"next":{"citation":"Vita Sancti Maximi 1.7","label":"Incipit Vita","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dynamus-patricius/vita-sancti-maximi/1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dynamus-patricius/vita-sancti-maximi/1.7"},"credit":{"text":"Dynamus Patricius, Vita Sancti Maximi, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1321/tmp1321/tmp1321.tmp1321.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}