{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Aulicus Politicus 1.396-403","citation":"Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.396-403","ref":"1.396","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.396","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.396","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.396.md","author":{"name":"Eberhard von Weyhe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe"},"work":{"title":"Aulicus Politicus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus","urn":null},"verse":false,"words":270,"text":"Aulicus perfecte perdiscat naturam et ingenium Principis, et quibus modis temperanter se habeat. Improbi vero sunt qui laborare videntaliqua cupiditate Regem intendunt neruos suos ad id, vt illo potiatur quo sibi gratiam coemat, bona corradat, nulla habita ratione honestatis. Quapropter diligenter obseruet, scrutetur et inuestiget, quomodo tempus distribuat et impendat, quas horas otio, voluptatibus et quibus quas negotiis publicis, militaribus, secietis, iustitiae tribuat, quas chartis et aleis, venationi: quando solus esse cupiat et interpellari nolit, quibus bene velit et faueat. Licut quisque in Republica tantum postulet, quantum habet virium: non ratio, non modus, non lex, non mos, non officium valeat, non iudicium, non existimatio ciuium, non posteritatis verecundia: tamen aulicus eorum socordiam irridere debet, qui praesenti potentiae credunt extingui posse sequentis aeui memoriam. Temporis iniuria quandoque contingit, vt sit clamandum aulico cum aliis: O demens qui te terris Astraea requirit Aurea: tolle miser vultus ad sidera coeli, Astraeam coeli positam inter sidera cernes: Non terris quaerenda latet - Ius et iura negant homines et numina fallunt: Indicium nihil est nisi publica merces: Atque Eques in causa qui sedet emta probat: Sed tu: hanc Nemesin tentare caue, namque aspera quam sit: Exemplis loquitur, vel sua cuique Domus. Verum cum omnia vertantur multi post multos annos sentient iustitiae fructum et in iustitiae poenas. Patere itaque et vinces. Nam qui in aduersa fortuna tempus trahere potest ex varitate nunciorum et rerum, cunctari, aut properare, is proculdubio se meliori tempori referuabit. Aulici caueant ne secundum receptam opinionem hominum cum Atheniensibus dc Articulis fidei statuant, quandoque falsum zelum et absque scientia praetendentes: Saepe scelus coelum zeli velamine texit: Cui zelus coelum est, non facit ille scelus.","prev":{"citation":"Aulicus Politicus 1.395","label":"AVLICVS., CCCXCVI.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.395","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.395"},"next":{"citation":"Aulicus Politicus 1.404","label":"AVLICVS.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.404","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.404"},"credit":{"text":"Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Weyhe_aulicus.xml","quality":"ocr"}}