{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Aulicus Politicus 1.564-570","citation":"Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.564-570","ref":"1.564","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.564","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.564","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.564.md","author":{"name":"Eberhard von Weyhe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe"},"work":{"title":"Aulicus Politicus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Callidi aulici solent specie obsequij regere principem, praesertim si princeps superbus vel socordis ignauiae et simplicis naturae ostenditur, vel solitariam vitam amet, quae multis tamen pro paradiso. Aulicus ad omnia quae agenda sunt quieta cum industria accedere debet et sine iactantia, peractis, ocioso similis, tamen modica audacia adhibita, animae enim bonae requisita tria sunt ex sententia Platonis, Beneuo lentia sententia et audacia: Turpe est quidem dictu? atita radicitus introductum, omnium aularum proprium vt dona nobis aditum ad gratiam, fauorem et officia aperiant. Qui est perfectus aulicus et prudens debet potius carere et officio et gratia; quam eo pacto colligere, Da cupias, quaeras, plurima, pauca nihil. Qui tamen eo modo ambit, ampliter gratum et munere esse oportet. Is dicitur mos aulicorum in curijs Principum, teste Zasio, vt neminem frustra promoueant. Et promissum ijs soluendum est nisi fumum vendiderint. Prudens aulicus hunc morem improbet et fugiat raro enim expedit. Muneribus inhiantes aulici pacis et beli tempore hostibus sunt perutiles: vti memini Regem praestantissimum quandoque dixisse. Nihil est quod aula det absque argento: Nauigat infelix qui caret huius ope: Et ipsae manus impositiones et spiritus sancti dona venduntur, teste AEneae Syluio: nec peccatorum venia nisi nummatis in aula Romana impenditur. In omni vitae genere, sunt qui habent manus inquinatas, quasi glutino ac visco gypsatas piceque infectas. Curia vult marcas, bursas exhaurit et arcas. Si bursaeparcas, fuge papas et patriarchas, Si dederis marcas, et eis impleueris arcas. Culpa solueris quaque ligatus eris. Curia Romana non poscit oues sine lana. Ambitio et pecunia primum occupant locum in aula. Vacuae enim manus temeraria est petitio, et profecto importunus est precator, qui dandus ad verba confidit: apud aulicos et medicos dicterium antiquum obtinet: Prosolis verbis montanis vtimur herbis Pro charis rebus pigmentis et speciebus.","prev":{"citation":"Aulicus Politicus 1.554.1-1.563","label":"1.554.1 to 1.563","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.554.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.554.1"},"next":{"citation":"Aulicus Politicus 1.571.1-1.577","label":"1.571.1 to 1.577","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.571.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.571.1"},"credit":{"text":"Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Weyhe_aulicus.xml","quality":"ocr"}}