{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Aulicus Politicus 1.6.3","citation":"Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.6.3","ref":"1.6.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.6.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.6.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.6.3.md","author":{"name":"Eberhard von Weyhe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe"},"work":{"title":"Aulicus Politicus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus","urn":null},"verse":false,"words":370,"text":"Curialium enim vita est iniquitas, inquit Saluianus. Ibi luxus, ibi superbia, ibi calumnia, ibi fraudes, et ea omnia quae exitio piis esse solent. Vitia ista omnia non Principibus, et aulis, sed vitiis hominum in quibus non est salus, asscribimus. Ethnicorum praecepta, et profanorum doctrinae te si non mouent, ingrediantur mentem, et pectus tuum ex ore aureo sanctissimi viri emissa: Aulici non sibi viuunt, sed alteri, et mille crudelibus Dominis premuntur: quos si recensere placet aliquem ex his qui apud Regem plurimum possunt, nobis proponamus. Cui magna affluat. Rerum copia: Ingens potentia: Patriae splendor: Maiorum nobilitas: Ad quem vniuersa respiciat ciuitas. Consideremus igitur an iste seruus omnium abjectissimus sit. Quod vt facilius demonstremus, non simpliciter seruum, sed seruum serui ei conferamus: is igitur serui seruus, etsi non liberum, vnicum tamen habet Dominum, ad cuius nutum omnia refert: quem si male, vel bene agendo propitium sibi faciat, sine aliquacura, quiete viuit: Ille vero quem admiraris, non vnum aut alterum, et multos et importunos sibi Dominos conquisiuit. Dominatur enim ei primo, Rex ipse: Non est autem aequale abjectum habere Dominum, et Regi seruire, cujus aures multorum verbis expositae sunt, et modo hi sibi, modo illi persuadent. Quare quamuis nullius sibi mali conscius sit, qui Regi seruit: omnes tamen timet, tam pares, quam sibi subjectos, et tam amicos, quam inimicos. Sed hic etiam inquies Domini terrore agitatur: At non est aequale vnos et multos timere: imo vero si quis voluerit diligentius inuestigare, multos ille, neminem hic reformidat. Cur et quo pacto? Quoniam isti nemo est qui inuideat, quique isto expulso velit ad eandem se intrudere seruitutem: Quare fit, vt nullus inueniatur qui sibi velit insidias tendere: multi vero sunt, qui nulli aliae rei student, quam illum, qui proximus est Regi, a statu eijcere: Quare omnibus adulari cogitur: Maiori, aequali, amicis: Nam vbi gloriae cupiditas est, ibi quia livor suas vires exercet, nulla potest sincera amicitia inueniri: Sed quemadmodum qui eodem artificio quaestum habent: Sic omnes qui vnam rem in seculo appetunt, sincero aut puro nequeunt amore coniungi: Vnde fit, vt bellum intus sine induciis semper geratur. Cupiditas vitae aeternae turbam, aulas, et negotiorum nomina nobis Christianis inuisa non facit: quis itaque in nobis est calor pietatis? quod desiderium viri boni, quae auiditas Christum videndi.","prev":{"citation":"Aulicus Politicus 1.6.1-2","label":"1.6.1 to 1.6.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.6.1"},"next":{"citation":"Aulicus Politicus 1.7","label":"AVLICVS., VII.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.7"},"credit":{"text":"Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Weyhe_aulicus.xml","quality":"ocr"}}