{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 101","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 101","ref":"101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/101.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":413,"text":"Cap. XLVIII. rentiae quibus modis constituantur. IN iis quae nos alunt, scire oportet haec inueniri discrimina. Omne animal quadrupes domesticum, omnem grandem feram, quales sunt caprae, ceruus, aper, onager: omnem grandem auem, quales sunt anser, pauo, grus: omnes beluas marinas, ex quibus cetos est, quaeque his pares sunt, alimentorum ualidissimi generis esse: id ualentissimum uoco, in quo plurimum alimenti est. Caro quae durior est, inquit Galenus, & crassiorum partium, si probe concoquatur: alimentum corpori praestat copiosius, quàm quae humidior est ac mollior. In media uero materia numeratur, ex quadrupedibus lepores: & gallinaceum genus, phasiani, perdices, attagenae, columbae, merulae, turdi, auiculae omnes à minimis (ut inquit Celsus) ad phoenicopterum. Item pisces omnes, qui salem non patiuntur, solidiue saliuntur: uel ut Galeno placet, pisces omnes & litorales & pelagici: qui neque glutinosum habeant suc cum, neque insuaue quicquam, aut uirosum referant. Imbecillissimam uero materiam esse tradunt, ex auibus, eas quae in montibus uictitant: sturnos scilicet, turdos, merulas, columbasque & passeres, qui in turribus degunt: ex piscibus eos, qui in saxis uitam agunt, ut iulides, phucas, scaros, merulas, tur dos. Sed quauis hęc ita discreta sint, tamen etiam quae sub eadem specie sunt magna discrimina recipiunt: alia nanque res, alia uel ualentior est, uel infir mior. Siquidem ex auibus, quae in media specie sunt, ualentior ea quae pedibus, quàm quae uolatu magis nititur: & ex iis quae uolatu fidunt, firmiores sunt quę gradiores, quàm quae minutae sunt, ut ficedula & turdus. Inter domesticas uero quadrupedes leuissima suilla est: grauissima bubula: itemque ex feris, quò majus quodque animal, eò robustior ex eo cibus est. Pisciumque eorum, qui ex media materia sunt, quibus maxime utimur, grauissimi sunt, ex quibus salsamenta quoque fieri possunt, qualis lacertus est: deinde, qui quanuis teneriores, tamen duri sunt, ut aurata, coruus, scarus, oculata, tum plani: post quos etiam leuiores, lupi mullique: & post hos sunt omnes sa-H xatiles. Leuiorem cibum praestant pisces, quàm uolucres: & hae leuiorem quàm caro suilla: quae inter domesticas quadrupedes, ut modo diximus, le uissima est. Neque uero in generibus rerum tantummodo discrimen est, sed etiam in speciebus ipsis: quod & pabulo fit, & aetate, & membro, & solo, & caelo, & habitu affectioneue. Nam animalia omnia quibus abunde suppetunt idonea alimenta, longe seipsis euadunt in alendo praestantiora: quemadmodum si desint, multo fiunt deteriora. Et quadrupes animal omne, si lactens est, minus alimenti praestat: item quò tenerior pullus cohortalis est: in piscibus quoque media aetas, quae nondum summam magnitudinem impleuit: nam alimentum humidius, ut distribuitur, ita etiam celerius discutitur. II. A titur. Deinde ex eodem sue, ungulae, rostrum, aures, cerebellum: ex eodem Amembro.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 100","label":"Cap. XLVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/100"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 102","label":"Cap. XLVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/102"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}