{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 104","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 104","ref":"104","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/104","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/104.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":402,"text":"Aluum mouent lac & lactentia omnia, cochleae, ostrea, pelorides στρρός. echini, musculi, & omnes fere conchulae, maximeque ius earum: salsamenta, omnes teneri pisces, sepiarum atramentum: si qua caro assumitur pin guis, eadem uel uirulenta uel elixa, aues quae natant. Contra, astringunt duἐφεκτικὰ γαφρός. ra oua, magisque si assa sunt, minutae aues, merula, palumbus, magisque si in posca decoctus est, grus: omnes aues, quę magis currunt quàm uolant: le pus, caprea: iecur ex iis quę seuum habent, maximeque bubulum, ac seuum B ipsum: caseus, qui uehementior uetustate fit: in eadem carne, assa potius quàm elixa. Vrinam autem mouent, ex uenatione maxime lepus, pectan Διουρυπικά. culi, purpurae, & quae coriphia uocantur. Ad tenuem uictus rationem idoλεπταύοντα nea sunt, pisces saxatiles, auiculae montanae: quae enim in montibus degunt animalia, omnia siccius praebent alimentum, minusque pituitosum ac lentum. E diuerso sanguinem crassiorem procreant, pisces grandiores (κυτόδεις παχγμα Graeci uocant, id est cetaceos) cuius generis sunt thumni, anguillae, cochlea ostrea, & testaceum genus omne: & quae mollia uocantur, ut lolligines, sepiae, polypi: caro ceruina, caprina, bouilla, leporina, porcina. Lentum glu γλισχρα, tinosumue succum gignunt suilla atque agnina caro, tendines omnes, & quae circa labra sunt partes atque lingua. Scire autem oportet, quaecunque C crassum glutinosumque succum procreant, si recte in uentre ac iecinore concoquantur, optimum sanguinem efficere. Medium autem inter tenuen crassumque succum gignunt, gallinarum, phasianorum, perdicum, attage narum, merularum, omniumque paruarum auium caro. Episcibus, tam li torales quàm pelagici, gobij, murenae, buglossi, & quicunque neque lentorem habent neque foetorem, neque aliàs insuaues sunt. In omni autem genere, ad salubrem uictus rationem praeferuntur animalia quàm exercitatis sima, & quae cibo sicciore aereque purissimo utuntur: iis quae aut otiose de gunt, aut humidiore alimento, aereue impuro crassoque uiuunt. Et ex piscibus eliguntur, qui carnem teneram habent & friabilem: qui uero aut duram aut lentam glutinosamuc, reiiciuntur: sicuti & qui ex tenerrimo genere D sunt: & ut paucis rem absoluam, duobus hisce indiciis, quod scilicet molles sunt & friabiles, omnium animalium carnes perpenduntur: quibus enim utrunque inerit, tuto usque ad saturitatem eduntur: cui uero neutrum, ab eo penitus abstinendum iudicant medici. Quòd si cui alterum solum insit, hoc genus quoque fugiendum admonent: nonnunquam tamen, ob aliorum inopiam in usu cibario esse solet, sed citra satietatem acceptum: his saltem qui sanitati tuendae student. In cibis quoque pituitosum succum ge nerant alia, ut testacea, caro agnina: alia melancholicum, ut bouina, caprina, & praesertim hircina taurinaque. Et nonnulla excrementosum pro-περιττομας creant succum, ut palumbi, anseres, & alię, quae in paludibus aut stagnis uiτκα. ctitant aues.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 103.5-6","label":"103.5 to 103.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/103.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/103.5"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 105","label":"Cap. XLIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/105"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}