{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 105","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 105","ref":"105","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/105","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/105.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Porcina caro & ouilla, atque omnis nouellorum & domesticorum animalium caro, & eorum quae otiose uiuunt: piscesque, qui in lacu-E bus aut fluuiis limosis degunt, atque cetacea omnia. Nonnulla minimum excrementi habent, ut syluestrium animalium caro, & eorum quae in sic cioribus locis uictitant: colla animalium & caudae & alae. Quin & ipsa praeparatione (quod ad alimenta attinet) differunt animalia: reddunturque nonnunquam & aliis & seipsis meliora deterioraue. Apparamus autem ea, sicuti & alios cibos: aut apponentes quippiam, aut auferentes, aut mode quodam immutantes. Sordes eluuntur: ingrati uero si quid inest saporis, aut in humore macerando aufertur, ut salsugo, aut elixando: quae enim ue hementer amara aut austera sunt, si in aqua elixentur, exuperantem illam qualitatem exuunt: acria uero & mordacia in aceto diluto. Assorum quoque & elixorum uirus foetorue, aut succi ipsius malitia, si qua adsit, partim F aufertur, partim uero immutatur, & ab igne, & ab iis, quae cuique accommodata sunt condimentis. Haec Diocles. Differunt elixa ab assis, quòd haec sicciora, illa humidiora sunt, ut Galeno placet atque Rufo: contra Aristoteli, elixa assis aridiora sunt, assorumque externae partes internis sicciores: cum in elixis è diuerso, extremę humectiores sint. Vt rite assentur, quae car nosa aut pinguia sunt, copiosiore indigent igne, lento autem, quae macra aut sanguinis expertia. Non paruum carnis discrimen contingit, si sale maceretur: saepe nanque fit, ut animal quod sua natura sit humidum, salis ui red datur alio, quod siccum natura sit, aridius: & quae edulia dura sint, & sua na tura sicciora, eadem sale macerata, reddantur ob nimiam siccitatem cibo inepta: sicuti contra, quae excrementis abundent, succumque in se pituitosum contineant undique permixtum, eadem sale macerata euadant meliora. Sunt quoque eadem sapore grata, & tenuis uictus rationi idonea, sed à sto macho aliena: & succum gignunt non bonum, aluumque perturbant. Discrimen quoque in iis non paruum uel hinc oritur, quòd alia duriorem habent carnem, alia mollem & ueluti fluidam, sicuti mediocrem alia. Rur sum alia carnosa sunt, alia praepinguia, & nonnulla graciliora macraue: & quaedam iamdiu, quaedam uero non ita pridem sale condita sunt. Sed de salsuris plura aliàs. A medicamentis, quae nobis praestant animalia, quibus modis constituuntur differentiae.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 104","label":"Cap. XLIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/104"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 105-2","label":"Cap. L","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/105-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/105-2"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}