{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 112","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 112","ref":"112","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/112","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/112.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":442,"text":"Pulnio non omnibus datus est: quae enim branchias habent, ut pisces, carent pulmone: quod nanque idem simul & pulmonem habeat & branchias, nul lum adhuc animal uisum est. Verum quae spirant, omnia pulmonem habent, ut sanguinea pedestria omnia: & aquatilium nonnulla, ut balena. Pul mo omnium bipartitus esse solet: uerum in iis quae animal generant, distin ctio non aeque apparet, minimeque in homine: at in ouiparo genere, ut in auibus & quadrupedibus, quorum partus oui primordio inchoari solitus est, pars altera pulmonis multum discissa ab altera est, ita ut binos habere pul mones uideantur: atque à singulari arteria partes in utrumque pulmonis latus duae dependent. Pulmonis differentia uaria est: aliis enim sanguineus ma gnusque, aliis minor, fungosus, & minus habens sanguinis: quae enim uiuipara sunt, maiorem, & copia refertum sanguinis habent: quae contra ouipara sunt, quales sunt lacertae, testudines, serpentes, atque aues, exiguum & sicciorem, sed aptum ampliari atque extumescere cum inflatur: & proinde desiderium iis etiam bibendi exiguum est. Septum transuersum habent omnia, quae sanguinem obtinent, aeque ut cor & iecur, quae omnibus insunt, ut iam diximus, sed uarie: iam enim iecur aliis multifidum est, aliis simplicius, uel in eorum genere quae uiuipara sunt: sed longe magis piscium iecinora & quadrupe dum ouiparorum, tum inter seipsa, tum ab aliis dissident. Auium iecur ma xime simile est iecori uiuiparorum: puro enim & sanguineo colore exhilaratur: at uero quadrupedum ouiparorum iecinora, maxime parte pallidiC uscula sunt. Iecur si non fissum est, dextro latere totum continetur: sin à prin cipio usque fissum est, uelut in iis quibus nullus aut exiguus admodum lien, & ueluti notae tantum gratia habetur, in iis, inquam, iecur bipartitum est, & dextro lateri maior pars applicata est. Quibusdam uero partes ita seposita sunt, ut bina esse iecinora uideantur, nec eadem origine contineri: ut inter pisces galeorum praecipue generi: & inter quadrupedes, leporum generi cuidam. Iecur è uisceribus adipeum nonnullis consistit, ut inter aquatilia cartilagineis: quorum iecinoribus colliquatis oleum facimus. Lien magna ex parte, omnibus quibus sanguis est: sed magnę parti eorum, quae non animal, sed oua pariunt, lien usque adeo exiguus est, ut propemodum sensum effugiat: quod magna in parte auium, & quadrupedibus ouiparis experimur. Vt lienis magnitudo, ita neque color idem omnibus inest: quippe leo, canis, omniaque fortia & calida animalia nigrum admodum: sus uero humidioraque & frigidiora magis candicantem habent. Fel etiam habet maior pars animalium quibus sanguis: idque aliis adnectitur iecori, aliis uero intestinis, ut piscibus quibusdam. Et aliis quidem deest, ut quadrupedibus quibusdam uiuiparis: & inter cetacea, delphino. Aues autem piscesque omnes fel habent: & quadrupedes quae oua pariunt, dixerim in uniuersum omnes, aut plus, aut minus fellis sortiuntur. Haec Aristoteles. Galenus uero, quae iecur habent, inquit, iis & lien omnino inest, & meatus, qui bilem recipiant: etsi uesica ipsa, qua bilis colligitur, non sit omnibus concessa.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 111-2","label":"Cap. LII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/111-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/111-2"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 113.1-5","label":"113.1 to 113.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/113.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/113.1"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}