{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 117","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 117","ref":"117","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/117","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/117.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":436,"text":"Qui enim inter eos animal generant, cartilaginem pro spina habent, (χρνδράκαν θα Graeci uocant) ut ea quae cartilaginea appellantur: qui autem oua pariunt, spinam continent, quae perinde ut spina dorsi in quadrupedum genere habetur: omnia nanque animalia quae sanguinem habent, dorso constant, aut osseo, aut spi neo, aut cartilagineo. Caetera ossa aliis insunt, aliis desunt: ut enim partes corporis quaeque habentur, ita ossa quoque ad partes accommodata habentur: quibus enim crura & brachia desunt, iis pernae aut culinae etiam desunt: nec uero quibus partes eaedem quidem sed dissimiles sunt, eadem ossium ratio seruatur: sed aut pluris minorisue modo differunt, aut proportione. Ossa igitur ita se habent. Cartilago terrrestrium, quae & sanguinem habent & animal gignunt, nullo foramine hiscit, nec ossium more medullam continet: at uero aquatilium cartilagineis, quod per dorsum proportionatum ossibus tendit, cartilago est, humorem in medullę speciem continens. Car tilagine constant gressilium, quae animal gignunt, auriculae, nares, extremaque ossium nonnulla. Vngues habent omnia fere, quae digitos: alia ue ro, quae scilicet solidos pedes habent, ut equus, pro unguibus ungulas obtinent: quę autem bisulcos, chelas. Quae habent ungues, aut rectis unguibus sunt, ut homo: aut aduncis, ut inter pedestria leo: inter uolatilia aquila: simiae imbricati sunt, & homini lati. Pilos habent, quae pedestria eademque uiuipara sunt. cortice autem integuntur, quae ouipara sunt pedestria: squama uero pisces tantum. Differentiae autem, pilorum existunt duritie, mollitic, longitudine, breuitate, rectitudine, crispitudine, multitudine, paucitate: ad haec coloribus ut albedine, nigredine, eorumque mediis. Crassitudi nis, tenuitatis, copiae, magnitudinis pilorum discrimina pro partium quibus adhaerent conditione, atque pro cutis qualitate proueniunt. Fit enim ma gna ex parte, ut pili duriores, & crassiores cuti crassiori enascantur: plures autem & longiores humidioribus (dummodo sint ad gignendum pilum idonei) prodeunt. Regionum etiam tepore & frigore differentia est: ut pili hominum locis calidis duri, frigidis molles oriuntur. Sunt praeterea molles, qui promissi: duri, qui crispi. Nonnulli pili paulatim adeo duritate dege H nerant, ut non iam pilis, sed spinis similes esse uideantur, ut erinaceorum. Differunt & colore: aliis enim niger pilus est, aliis albus, aliis flauus, & rusus aliis. Et colorum causa caeteris animalibus cutis natura est, & ut unicolora sint & uaria: alborum enim alba est cutis, uariorum permixtorumque partim alba partim nigra esse conspicitur. Sed homini nihil causae cutis affert, (qui enim sunt albi, admodum nigros habent capillos,) nisi quandoque ad canitiem, uidelicet eam quae morbo, non quae senio accidat: nam eo uitio corporis, quae λεύκη, id est uitiligo uocatur, pili efficiuntur albi. Mutatur color pilorum in senectute, candidique pili efficiuntur in hominibus: quod uel caeteris animalibus accidit, sed non adeo aperte, praeterquam in A equo. Pilos habent cętera animalia, nec intra os, nec parte pedum resupina: lepori uni pili in bucca, & sub pedibus sunt.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 116.5-6","label":"116.5 to 116.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/116.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/116.5"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 118","label":"Cap. LII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/118"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}