{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 121.1-4","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 121.1-4","ref":"121.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/121.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/121.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/121.1.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Alia medicamenti duntaxat uim habent: eorum quibus quotidie uescimur, quae domestica sunt, otioseque uiuunt, carnem habent humidiorem, & quae magis excrementis abundet: quae uero syluestria, duriorem E excrementisque uacuum: & quae lacustribus palustribusue locis, aut in flumi nibus immundis ac turbidis lutosisque degunt, deterrimam habent. Commune & hoc quoque, & uolucribus & quadrupedibus, longe praestantiorem, concoctuque faciliorem esse carnem eorum, quę adolescunt, quàm aut recens natorum, aut iam senescentium. Haec enim dura est, neruosaque & arida: ideoque & concoctu difficilior, minusque alimenti praebet: illa uero mucosa, praehumida, atque excrementosa est, eorum praesertim animalium, quae suapte natura humidiore sunt carne, ut agni & sues: uerum hoedi & uituli, ut qui natura sunt sicciores, melius multo & concoquuntur & nutriunt. Sicuti enim in humidioribus natura animantibus ipse ętatis flos temperiem affert mediocrem, ita in siccioribus aetas adolescens, & quae adhuc crescat: nam F quod praehumidum est alimentum, ut distribuitur, ita etiam celerius discutitur. Non longe post tempore, quàm mactata sunt animalia (inquit Rufus) coqui solent, ex quadrupedibus suilla caro, & ouilla atque caprina: ex auibus turtur, columba, & turdus: diutius seruantur uenatio omnis, & bubula caro: maiores quoque aues & palustres: & gallinaceum genus, phasianus, perdix, pauo, & attagena. Piscium genus omne fere, uel antea quàm expiret, coquendum est: haud facile nanque seruari patitur. Castratorum animalium carnes in suo cuiusque genere praestant: auium caro, si cum quadrupedibus conferas, minus praestat alimenti. Pisces leuiorem cibum praestant, quàm caro suilla, quae inter domesticas quadrupedes leuissima est: & alimentum quod ex piscibus prouenit, sanguinem procreat tenuiorem, quàm quod G ex pedestribus animalibus, & qui non tam abunde nutriat. Ex piscibus tamen nonnulli teneriorem, alij duriorem carnem habent: quae cete appellantur, eorum caro dura est, malique succi. Quod uero ad medicas uires attinet, syluestris suis caro uehementius exsiccat, quàm domestici: sue siccior ouis est, oue capra: hanc bos superat, illum denique leo. Erinacei utriusque usti cinerem ulceribus sordidis imposuere quidam: hirundinum quoque combustarum cinis, cum melle gutturis affectibus medetur.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 120-2","label":"Cap. LVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/120-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/120-2"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 121.5-6","label":"121.5 to 121.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/121.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/121.5"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}