{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 122","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 122","ref":"122","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/122","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/122.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":417,"text":"Virus quoque habent testes à semine contractum, ex adultis saltem quadrupedibus: alti lium autem gallinaceorum testes & suaues sunt, & optimum praebent cor pori succum. Quadrupedum quoque iuniorum testes manduntur: tauro rum uero, hircorum & arietum, sapore sunt ingrato, concoctu difficiles, malique succi. Viscera ad concoctionem difficilia sunt, crassique succi, atque excrementosi: in iis tamen iecur uel quadrupedum nonnullarum succum procreat non omnino malum. Cerebrum omne pituitosum crassumque est, nec probum efficit succum. aegre concoquitur, tardeque permeat, atque à stomacho alienum est, idque haud modice: quippe quod nauseam concitat, adeo ut si cui à cibo uomitum ciere decreuerint, cerebrum postremum ciborum exhibendum suadeant medici. Idem tamen si probe concoquatur, alimentum praestabit corpori non exiguum. Auium cerebrum paruum quidem est, sed quod pedestrium cerebro tanto praestantius, quanto durius est. Cerebro dulcior est, suauior quoque & pinguior, quae in ossibus reperitur medulla: ut si utrunque gustando inter se conferas, uidebitur certe cerebrum austeri in se quiddam continere: & medulla ipsa quoque si liC beralius edatur, nauseam excitat ut cerebrum: & si probe fuerit concocta, nutrit non aliter atque cerebrum. Facillime omnium putredinem sentit medulla, ut Rufus author est: eoque fit, ut eorum animalium ossa, quorum caro grauius olet, quamprimum confringi soleant. Emollit medulla, quae in corpore nostro dura sunt: etiam quae scirrum patiuntur, siue in muscu lis, siue tendonibus aut ligamentis, siue etiam in uisceribus id accidat. Mol liunt, inquit Dioscorides, omnes medullae, calfaciunt, rarefaciunt, ulcera explent: &, ut Plinio uidetur, exsiccant. Laudatissima est ceruina, proxima uitulina aut boum iuniorum: dein caprina, inquit Plinius. Hircorum uero, taurorumque medulla & acrior & siccior est, quàm ut scirrosas durities emollire possit, uti Galeno placet: Dioscorides taurinam caprinae prae D fert & ouillae. Curantur medullae hyeme, ut uult Galenus: alij uero aestatis exitu, uel ante autumnum. Vtimur autem medulla, non ea solum quae in ossibus, sed & quae in spina reperitur, quam & spinalem medullam nuncu pant: quae altera illa & durior & siccior est. Haec pinguetudinis habet mini mum, quo fit ut nauseam minime ciat: non exiguum dat corpori alimen tum, sed quod crassiorem succum efficiat. Pinguetudo omnis, siue adipem dixeris, siue seuum, pauci nutrimenti est; potiusque carnis, quae nos alit, codimentum est, quàm alimentum. Excalfacit, mollit, rarefacit & humectat omnis pinguedo: uerum cuiusque differentia in maioris minorisque ratione consistit. Nam pinguedo suilla, omnium est humidissima, oleique instar fluida: caprina ob crassitiem citius concrescit. Taurinus adeps suillo longe calidior & siccior est, minus tamen, quàm sit leoninus: uitulinus quoque E taurino minus tum calidus est, tum siccus: & hoedinus quàm sit caprinus: minus quoque hic, quàm hircinus. Adeps anserinus suillo calidior est, inter quos medium locum obtinet gallinaceus.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 121.5-6","label":"121.5 to 121.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/121.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/121.5"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 123","label":"Cap. LVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/123"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}