{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 123","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 123","ref":"123","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/123","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/123.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":433,"text":"Piscium adipem ad suffusiones imposuere nonnulli: Massurius palmam lupino adipi dedisse antiquos tradit. A renibus autem est laudatissimum omne sebum. Perficitur omne sebum exemptis uenis membranisque. Sanguis omnis concoctu diffici lis est, praecipue qui crassus, qualis est bubulus: leporinus tamen, utpote omnium suauissimus, in pretio est. Suum quoque & iuniorum & eorum qui castrati sunt, sanguine pro alimento utuntur quidam: sicuti & gallinarum & caprarum nonnulli. agrestesque nonnunquam caprarum sanguine unà cum adipe sese replent, uti & Homerus de Penelopes procis retulit. Apro-F rum sanguinem, qui uel gustare quidem uelit, nemo est: taurorum sanguis recens epotus uenenum est. Sanguis anseris, anatis & hoedi, utilissime in anti dota miscentur: palumbi autem, turturis, columbaeque ac perdicis, oculis cruore suffusis, & recentibus eorundem uulneribus illinuntur. Partes ani malium excarnes, ut pedes, rostra, aures, cartilagines, minimum praestant alimenti: & neruosae partes omnes, ut ligamenta atque tendones alimentum gignunt lentum glutinosumue: nec sane aliud, quàm partes ipsae coctae prae se ferunt. Et quae circa quadrupedum labra sunt, eandem habent naturam: glutinosum nanque, sed minime grassum generant succum: uerum facile concoquuntur & hęc & uolucrum alae. Ossa cremata digerunt atque exsiccant egregie: maxime uero (ut nonnullis placet) humana. Quidam autem G arthritim & comitialem morbum epotis ossibus ustis sanauere. Pili usti calfaciunt egregie, atque desiccant: & lanae crematae eodem modo. D Curandae medullae rationem narie explicant Galenus, Dioscorides & Plinius. E Quomodo curari debeat omne pinguedinis genus, docent Dioscorides & Plinius. De excrementorum, quae in animalibus sanguineis reperiunCap LVIII. tur, differentiis. Vmorum omnium qui in animalibus insunt, bilis calidissima est: cuHius proinde uis acris excalfaciensque est. Excalfacit, inquit Plinius, mordet, scindit, extrahit, discutit. & calidissimorum animalium fel, caete-H ra quoque in calore superare palam est. Quin & in animalibus, quae magis calida sunt, colore flaua uidebitur bilis: quae uero minus calida, pallidior e rit. Et cum animal quod sua natura calidum est, fame sitique torquetur, ad atrum colorem uergit bilis. Porcorum fel omnium humidissimum est, ac proinde maxime imbecillum, praeterquam agrestium: hoc itaque felle tan quam ad aurium ulcera idoneo medicamento utuntur. Suillo felle acrius paulo est ouillum: ouillo caprinum, cui bubulum ursinumque similia sunt. taurinum ualentius est, quod tamen ab hyaenae felle uincitur: hoc quoque superat callionymi bilis, scorpiique marini & testudinis marinae. Minorum animalium fel subtilius intelligitur: & ideo ad oculorum medicamenta utilius Alius existimatur. Auium fel omne & acrius & siccius est, quàm quadrupedum. Perdicis fel atque gallinae ad medicinę usum caeteris pręferuntur. Felle quocunque facile, infantibus praecipue, alui deiectionem quis molietur, si intinctum linamentum sedi subiiciat. Sudor omnis salsus est: sępe uero & amaritudinem prae se fert minime obscuram. Vrinarum non minor est ua rietas, quàm bilis esse diximus. Et omnium quidem uis calida est: magis autem eorum quae calidiora sunt, sicuti frigidiorum minus.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 122","label":"Cap. LVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/122"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 124","label":"Cap. LVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/124"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}