{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 124","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 124","ref":"124","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/124","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/124.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":415,"text":"Hominis, ut & ex ecti suis domestici, maxime est imbecillis: apri uero syluestris ualida est, ut ex odore facile apparet, qui utique acerrimus est. Saliua canis certe rabidi in homine quoque rabiem excitare potest, si in eius corpus inciderit. Hominis saliua uenenosis omnibus bestiis aduersatur. Hoc autem scire oportet, B saliuae discrimina contingere, tum in animalium speciebus, tum in eorum unoquoque sano aut aegro, ieiuno & sitibundo, aut cibo potuque sumpto: a cibo nanque imbecilla est: ualida acrisque earum, quę longa inedia aut siti uexantur: mediocris eorum, quae probe concoxere, nondum tamen cibum potumue hausere. Stercus simumue omne digerendi facultate pollet: uarie tamen pro animalium temperaturis: eorum namque quae sicciore sunt tem peratura exsiccantius stercus est, sicuti & quae calidiore, calfaciens magis Quin & pro eorum quae pascuntur natura, numerosa fiunt discrimina: id quod in hominibus maxime conspicuum fuerit: quandoquidem hoc animal ciborum generibus utitur maxime uariis: caprarum quoque pilulae, pro pastus uarietate nonnihil discriminis habent. Quorundam animalium C fimum non modo medicamentis quae foris imponuntur, sed iis quoque quae intro in os sumuntur admiscent nonnulli: caprarum etenim fimum, earum praesertim quae in montibus uictitant, in uino potum, regium morbum emendat. E sue syluestri fimum aridum ex aqua aut uino epotum, san guinis reiectionem sistit, diuturnum lateris dolorem lenit: ad rupta & conuulsa ex aceto bibitur. Horum certe usus contingit nonnunquam, dum aut ue namur, aut peregre, aut ruri agimus: cum scilicet praestantius nihil affuerit. Humanum autem stercus ob foetorem omnino reiicitur. H Taurino felli, inquit Plin. praecipua potentia. A. Quonam modo curabitur fel lis genus quoduis docent Dioscorid. lib. 2. & Plin. lib. 29. C. Fimi stercorisue animalium discrimina, quod ad agrum laetificandum attinet, ostendunt rei rusticae authores, Columella scilicet ac Plinius lib. 17. De lacte, & iis quae ex lacte fiunt, ut caseo, butyro, & aliis. Cap. LIX. IN lacte non parua est huius generis animalium differentia: humanum etTenim lac corpori humano maxime accommodatum est, ut quod & suauissimum sit, & optime nutriat: aliorum uero quorundam animalium lac, homini ingratum est, ut canis, lupi, leonis, uulpis, ursi, & id genus aliorum: caprino autem ouillo, bubulo, asininoque libentius uescimur: caseosque nobis ex iisdem conficimus, praeterquam ex asinino. Horum animalium lac ge neratim omne probatissimum gignit alimentum: discrimen uero est, quod crassius est bubulum, ouillum, caprinum: minus autem crassum equinum, & asininum (quanquam Plinio crassissimum asininum) camelinum omnium liquidissimum est. Vt uero paucis eius facultatem definiamus: lac medico E rum omnium consensu, inter omnia edulia quamoptimum gignere succum, multumque alimenti praestare dicimus: ex contrariis quibusdam substantiis, ac facultatibus compositum: uentrem scilicet mouendi, ac sistendi, obstruendique ac tenuandi.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 123","label":"Cap. LVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/123"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 125.1-4","label":"125.1 to 125.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/125.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/125.1"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}