{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 131","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 131","ref":"131","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/131","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/131.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"FERENTIIS LIBER IIII. Cap. LX. De homine. M animalium differentias quae dictu dignę uidebuntur, prout natura cuiusque admone bit generatim speciatimque simus notaturi, yel iure potissimum ab eo ordiemur quod primum est: prima autem sunt quae perfecta: eiusmodi uero sunt quae animal generant perfectum, eorumque primum & praecipuum ho mo est: utpote que rerum natura, sensus iudi cio & rationis capacitate praeposuit omnibus. Sapiens enim est hoc animal, & unum ex omnibus animalibus nobis cognitis diuinitatis particeps, aut omnium ma xime simul & prudentissimum omnium. Homo itaque cum sit animalium omnium diuino cultui maxime deditum, non abs re effectum est, ut omnium maxime erectus uiuat, superiorem sui partem ad uniuersitatis supremum erectum habens: caput scilicet, quod membrum corporis totius diuinissimum esse caeterorumque principem asserit Plato: cui totum corpus connexum subest & ueluti paret: atque in hoc tanquam in summa corporis arce pręstantissimam animi nostri partem, ipsam scilicet rationem, sedem habere dicimus. Et cum alia item animalia imaginationem habeant, quae per sensus fit, (φαντασίαν αἰσθητικὴν uocant Graeci) homo unus ex numero animalium, quae nobis cognita sunt, à βουλευτικὸν, id est uim obtinet cogitandi deliberandiue. Et memoriae quidem atque disciplinae plures animantes participes quandoque sunt: nulla tamen praeter hominem potest reminisci: quandoquidem id nulli contingit absque συλλογιομῷ, id est rationis quodam ueluti discursu, quid prius & quid postea factum fuerit colligente. Quod uero ad sensus attinet, homo quanquam pro corporis magnitudine minime fere omnium animalium procul sentire potest, sensilium tamen differentiarum sensu atque iudicio maxime omnium ualet. Et in tactus quidem acumine & gustus (nam H & hic tactus quidam est) homo reliqua facile superat animalia: uerum olfactum habet, non solum aliis animantibus obtusiorem, sed & omnium sen suum, qui uel in seipso sunt, maxime stupidam. G Praestantissimam. Variam authorum sententiam de principalis animi partis sede, explicat Iulius Pollux, lib. 2. Quod uero ad sensus. Humanorum sensuum quàm sint certa iudicia pluribus explicat Cic. lib. 2. De nat. deor. & 4. Academ. quaest.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 130","label":"Cap. LVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/130"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 131-2","label":"Cap. LXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/131-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/131-2"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}