{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 134.1-4","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 134.1-4","ref":"134.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/134.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/134.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/134.1.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"Homini pedes omnium maximi proportione magnitudinis: quibus pars interior plantę non caua, sed ita pleniuscula est, ut solum toto attingat uestigio, ij uersuti sunt, ut inquit Aristoteles, & fraudulenti. Digitorum manus magnitudo, contra quam pedis est. manus enim longos, pes uero breuiores ha bet digitos. ungues habet homo pro digitorum magnitudine minimos. Homo contra atque caetera animalia inflectit crura brachiaque: quippe qui brachia in posteriora flectat, (quanquam ita ut paulum uergant ad latera interiora:) crura autem in anteriora. Partes naturales hominis unius, secun dum naturam dispositae sunt, tam superiores quàm inferiores: quandoquidem partem superiorem ad uniuersi supremum crectam obtinet: solus eB nim animalium erectus incedit. Homo cum ad iusta incrementa perue nit, partem superiorem habet minorem quàm inferiorem, contra quam caetera animalia quae sanguine constent: (partem superiorem intelligi uolo, quantum de capite ad eam pertendit partem, qua exitus patet excrementis: inferiorem autem, quantum ab ea ipsa subsequitur reliquum corporis. ) homo nanque in prima ipsa aetate, antea quàm adolescat, partem superiorem corporis habet maiorem quàm inferiorem: & quò per aetatem amplius augetur, eò contra euenit, ut inferiora superioribus magis crescant, donec ad iustam peuenerint magnitudinem. Quamobrem unus ipse non eodem modo ingredi solet, infirma adhuc aetate, quo iam firma ingreditur: sed dum infans est principio, ne serpere quidem potest, sed immobilis iacet: deinde C primum quadrupes reptat: postea se erigit, bipesque incedit, nisi formam po milionis habeat. Est autem pomilio cuius pars superior magna est, inferior, quae sustinet pondus motumque exercet, parua. Parti dextrae habilior adscribitur motus, lęuae firmitas maior: unde altera gesticulationibus prom ptior est, altera oneri ferendo accommodatior. Vires tamen quibusdam dex tera parte maiores esse, quibusdam aequas utraque, aliquibus lęua manu prę cipuas obseruatum est. D Quosdam etiam cum dentibus esse natos, exempla sunt & apud Plinium & SoNatalis, χόνιμος, id est ad partum habilis: Pli linum. Genuini, κραντῆρες, ὀψίγονοι. F. nius uitalem dixit. Quod liuorem trahit, τὸ πελιδνότόρον, id est quod ad liuorem accedit, uel subliuidum. H. Pollex, inquit Aristoreles, uno inflectitur nodo, caeteri binis adducuntur: ut uero Galenus, compactus pollex est ex triplici osse: primumque eius internodium tanquam palmae pars minime est accipiendum.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 133","label":"Cap. LXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/133"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 134.5-6","label":"134.5 to 134.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/134.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/134.5"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}