{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 144","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 144","ref":"144","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/144","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/144.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":386,"text":"Concipere nutrices exitiosum est: hi sunt enim infantes, qui colostrati appellantur, densato lacte in casei speciem Mammis quoque exuctum lac, stomachi rosionibus prodest & tabi, pulmonumque incommodis. In longa febre coeliacis utilissimum arbitrantur, maxime eius quae iam infantem remouerit. Item mammarum collectionibus cum thure: & oculis ab ictu cruore suffusis: & in dolore aut epiphoris si eB mulgeatur, plurimum prodest: magisque cum melle & narcisci succo, aut thuris polline: mixto praeterea ouorum candido liquore, madidaque lana frontibus impositum, fluxiones oculorum suspendit: nam si rana saliua sua oculum asperserit, praecipuum est remedium: & contra morsum eius bibitur stillaturque. Qui simul matris filiaeque lacte inunctus sit, liberari oculorum metu in totam uitam affirmant. Aurium quoque uitiis medetur, modice admixto oleo: aut si ab ictu dolent, anserino adipe tepefactum: & contra mor bum regium in morbis relictum, instillatur cum elaterio. Podagris quoque iubent illini cum cicuta: alij cum oesypo & adipe anserino: (qualiter etiam uuluarum doloribus imponitur) alij cum opio & ceruto: peculiatiter ualet potum contra uenena, quae data sunt cum marino lepore buprestique: & con C tra insaniam, quae fit hyoscyami potu. Semperque in omni usu efficacius eius quae marem enixa sit: multoque efficacissimum eius, quae geminos peperit mares, & si uino cibisque acrioribus abstineat: eius uero quae foemina enixa sit, ad uitia tantum in facie sananda praeualet: eius quae marem peperit lacte gustato, canes rabiosos fieri negant. Hominum qui probe concoxeSaliua, rint ieiuna saliua, lichenas puerorum illitu assiduo sanat: item lippitudines matutina quotidie uelut inunctione. Mulieris quoque saliuam iciunae, potem tem diiudicant oculis cruentatis, & si contra epiphoras feruentes anguli oculorum subinde madificentur: efficacius si cibo uinoque se pridie ea absti nuerit. Scorpiones interficit hominis saliua: & omnibus bestiis uenenosis sua natura aduersatur: feruntque ictas saliua, ut feruentis aquae contactum fuD gere. Martion Smyrneus qui de simplicibus effectibus scripsit, rumpi scolopendras marinas sputo tradit. item rubetas aliasque ranas: Ophilius serpentes, si quis in hiatum earum expuat. Nunc mirum dicemus, sed experimento facile: Si quem poeniteat ictus eminus comminusue illati, & statim ex puat mediam in manum qua percussit, leuatur ilico percussus à poena. Hoc saepe delumbata quadrupede approbatur, statim à tali remedio, correcto animalis ingressu. Morsus hominis inter asperrimos iudicatur: meAurium sordes, dentur sordes ex auribus: ac ne quis miretur, etiam scorpionum ictibus, serpentiumque statim impositae. Melius è percussi auribus prosunt: ita & reduuias sanari. Gymnasiorum strigmenta molliunt, calfaciunt, discu- Strigmenta gye tiunt, complent, sudore & oleo medicinam facientibus. Vuluis inflamma- mnasiorum.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 143-2","label":"Cap. LXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/143-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/143-2"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 145.1-4","label":"145.1 to 145.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/145.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/145.1"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}