{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 147","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 147","ref":"147","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/147","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/147.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":434,"text":"Conigerum nullum admodum paruum esse nouimus: omnium enim quae explorata habemus minimum dorcas est. Tenuiora foeminis plerunque sunt cornua, ut in pecore: multis ouium nulla: nec ceruarum ulli. Quę pedes multifidos ha bent, cornu omnia carent: & quae superne priores habent dentes. Cornua parte plurima caua sunt ab radice, quatenus osseum quoddam solidum ambiunt: in mucronem tamen solidum exeunt, & simplici parte extrema constant. Pars caua ex cute potius oritur: at solidum illud osse enascens subit p implentque totum, quomodo cornua boum constare uidemus. Ceruino ge neri ex cornigeris uni, tota solida & sparsa in ramos: & omnibus annis decidua, nisi castrentur, cum ex caeteris cornigeris nulli cornua decidant, sed omnibus perpetua sint, nisi per uim aliquam amittant. Auriculas habent omnia, excepto uitulo marino: & eas quidem maxima ex parte ueluti capiti appensas, & propterea mobiles: quas etiam non eodem orbe quo oculos, quemadmodum homines, sed supra oculos sitas habere uidentur: uerunta men non ita est, sed conspectum ementiuntur: quoniam bestię non erecto, sed prono sunt corpore. Quadrupedum quae multifida sunt, ut canis, leo, lupus, uulpes, lupus ceruarius, omnia caecos generant: post palpebrae dehiscunt. Cilio carent palpebrae inferioris quadrupedes: sed paulo inferius pili G rari nonnullis exeunt. Nares quibus maxillae longae exeunt in acutum, in rictu appellato continentur: caeteris explanatius magisque discrete ad maxillas iunguntur. at elephantus peculiarem hanc partem prae caeteris sortitus est animalibus. Maxillae aliis rotundae, ut simijs. lumentorum omnium ca put paruum est: maxillae longae. Oris etiam magnitudine discrimen existe re iis animalibus planum est: aliis enim os magno hiatu rescissum est, ut cani, leoni: denique omnibus quibus dentes serrati: aliis mediocre est, ut ge neri suum. Linguam habent quadrupedes duram, crassam & minime absolutam: indeque sit, ut uocem parum explanare possint. Habent dentes omnia quae quadrupeda & uiuipara sunt, sed uarie: sunt enim alia utrinque dentata: alia altero dentium ordine carent. Quae enim cornua gerunt, haec non den-H tata utrinque sunt: quippe quae primoribus maxillae superioris careant dentibus: quanquam sunt nonnulla quae & cornibus uacent, & utrinque dentata non sint, ut cameli. Item alia dentes habent exertos (καυλιόδοντα dicuntur) ut aper: alia sine iis sunt. Et aliis dentes serrati, ut cani, leoni: aliis continui, ut equo, boui. Sunt enim dentibus serratis, (καρχαρόδοντα uocant) quorum series acutorum dentium mutua insertione pectinatim se constipat. Quod autem simul & dentem exertum & cornua habeat, nullum est: nec uero quod simul & serratis dentibus sit, & alterutrum habeat illorum, hoc est uel cornum uel dentem exertum. Raro foeminae, & tamen sine usu sunt dentes exerti: itaque cum apri percutiunt, foeminae sues mordent. Primores dentes pluA rima habent acutos, interiores planos. Minutis quadrupedibus primores bini utrinque longissimi. Genus autem quod duplicem dentium ordinem habeat, nullum nostro in orbe est.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 146-2","label":"DE ANIMALIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/146-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/146-2"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 148.1-4","label":"148.1 to 148.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/148.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/148.1"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}