{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 153-2","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 153-2","ref":"153-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/153-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/153-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/153-2.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"LXXIIII. Cap. Vae herbis pascuntur inter quadrupedum genera, aut tenellis arborum ramis germinibusue, ea omnia cum haec abundant nitidiora sunt ac G pinguia, nobisque alendis accommodatiora. Ideoque quibus altior herba pro pabulo est, ea hyeme primoque ac medio uere fiunt gracilia macraque, & succum praestant uitiosum, ut boues: qui procedente tempore fiunt obesiores meliorisque succi: postquam scilicet auctę fuerint herbae. Quae uero ex quadrupedibus humiliori herba pasci solent, ut oues, ea primo ac medio uere sunt praestantiores. Caprae aestate prima ac media, cum scilicet plurima fruticibus insunt germina: nam iis auidissime uescuntur caprae. Cuiusque quadrupedis caro deterior est, cum locis palustribus quàm cum editioribus pascit. Et in domesticis ipsis, castratorum caro in suo cuius que genere praestantissima est, uti ante diximus: pessima uero, tum ad concoctionem, tum nutritionem, tum etiam ad succi bonitatem, senescentium H animalium caro. Probatissimum alimentum inter pedestria praestat suilla caro, deinde hoedina, mox uitulina. Agnina uero praehumida lentaque est & mucosa: succumque gignit pituitosum. A caeteris autem abstinendum suadeo, inquit Galenus, iis qui probum succum procreare student. Caro etenim bubula multum quidem praebet alimenti, sed quod sanguinem gignat crassum ac melancholicum: praecipue uero taurina. Ouilla caro excrementis abundat, ac succum praestat deteriorem. Caprarum autem caro, praeterquam quòd succum praebet uitiosum, acrimoniam etiam habet: & melancholicum gignit succum, praesertim hircina. Leporina caro sanguinem gi gnit crassiorem, sed qui meliorem procreat succum, quàm aut bubula aut A ouilla. Ceruina succum generat uitiosum ac concoctu difficilem.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 153","label":"Cap. LXXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/153"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 154","label":"LXXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/154"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}