{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 156","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 156","ref":"156","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/156","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/156.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":445,"text":"Ergo cum extenti recepere examina, arctatis in rugas repente cancellis, comprehensas enecant. Hoc iis pro cauda, pro iu ba, pro uillo est. Durissimum dorso tergus est, uentri mollius. Viscera illi suillis proxima, sed maiora: iecur enim quadruplo majus bubulo est: & reliqua pari ratione, excepto liene: hic enim minor ex proportione est. Iecur sine felle est: inciso tamen, parte qua fel adhaerere solet, humor felleus effluit plus minus. Fel ad pectus habere traditur à nonnullis: Galenus, Huic, inquit, uesiB ca bilis iecori adhaeret, magnitudine ad uisceris rationem. Intestinum per amplum est, equino simillimum: ita tamen sinuosum, ut aluos habere quatuor uideatur. In hoc etiam cibus recipitur: nullum enim conceptaculum 5 cibi separatum adest. Gratissimas in cibatu palmas habent: quanquam & truncos edunt, & lapides deuorant. Elephanti solitudines petunt coituri, sed praecipue secus flumina, & quà pasci consueuerunt: est enim hoc animal uti mox explicabimus, sua natura simul terrestre & palustre. Incipit autem coire tam mas quàm foemina ante annum aetatis uicesimum. Foemina enim incipit coire aut duodecimo cum celerrime, aut quintodecimo cum lentis sime. Mas quinque aut sex annos natus superuenit ineunte uere: & coit qui nis, non amplius, in anno diebus. Coitum triennio interposito (uel uti alii C placet, biennio) repetit mas. Quam grauidam reddidit, eandem praeterea tangere nunquam patitur. Ad coitum efferari solent elephanti, adeo ut plu ribus incommodis homines afficiant: mitigari pabuli copia narrantur. Ferendi uteri tempus, alij annum & sex menses, alij biennium, alij triennium statuunt. Causa quam ob rem incertum hoc sit, quòd non pateat coitus. Decem annis gestare in utero uulgus existimat: Aristoteles biennio. Parit posterioribus cruribus subsidens innitensque, & manifesto cum dolore: parit in uere. Parit autem singulos: uniparum nanque est. nec amplius quàm semel gignere tradunt Plinius & Solinus. Foetum magnitudine bimestris au trimestris uituli edit: uel, ut aliis placet, uituli anniculi, aut porci aetatis in tegrae. Pullus statim cum natus est, cernit & ambulat. Citra nares ore ipso D uocem elidit spirabundam, quemadmodum cum homo simul & spiritum reddit & loquitur: at per nares simile tubarum raucitati sonat. Elephantus dum in syluis uersatur, ferocissimus est: at mansuefactus, omnium ferarum mitissimus & placidissimus euadit. Facillime autem omnium mansuescit: 6 ac permulta officia & eruditur, & quasi intelligit. Valet sensu atque memo ria, & reliqua sagacitate ingenij excellit. Elephanti pugnant inter se uehe menter, & dentibus alter alterum ferit: qui autem uictus fuerit, adeo animum amittit, ut ne uocem uictoris toleret. Propter foeminas tamen nunquam dimicant: nulla enim nouerunt adulteria. Sunt apud Indos in usu re bellicae non solum mares, sed etiam foeminae: uerum foeminae pauciores sunt & longe minores. Differunt inter se elephantes mirum in modum robo re atque animo. Duo namque sunt eorum genera. Nobiliores indicat magnitu-E do: minores nothos dicunt. Indicos elephantos Mauri timent, & quasi paruitatis suae conscij aspernantur ab iis uideri.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 155.5-6","label":"155.5 to 155.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/155.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/155.5"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 157","label":"LXXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/157"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}