{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 161.1-4","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 161.1-4","ref":"161.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/161.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/161.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/161.1.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Et tantundem etiam temporis canire putan tur dum catelli luce carent. Parit canis duodecim cum plurimum, sed magna ex parte quinque aut sex: unum etiam aliquam peperisse certum est, quod tamen prodigium putant, sicut omnes mares aut omnes foeminas gi gni: Laconicae magna ex parte octo pariunt. Lac ante diebus quinque qua pariant, foeminę habent magna ex parte: uerum nonnullis etiam septe die bus anticipat. Genus canum Laconicum post coitum diebus triginta habere lac incipit: utile statim ut pepererint, est. Crassum inter initia omnium est: F deinde processu temporis tenuius redditur: crassius canum quàm caeterorum animalium lac est, excepto scrosae ac leporis. Crus mares tollentes mingunt, magna ex parte quidem sexto mense aetatis: sed nonnulli uel se rius, octauo scilicet mense id faciunt: atque etiam maturius quàm sexto: idque signum est consummati uirium roboris. Quod autem simpliciter dixerim, cum coire incipiunt, tollunt. Foeminę omnes considentes mingunt: uerum in hoc etiam sexu nonnullae crure elato minxerunt. Viuunt canes maxima quidem ex parte ad annos quatuordecim: sed nonnulli uel ad uiginti protrahunt uitam. Viuunt Laconici, inquit Plinius, annis denis, foeminae duode nis: caetera genera quindecim annos, aliquando uiginti. Canes tribus praecipue laborant uitiis, rabie, angina, podagra. Facit rabies furorem: intercunt G canes hoc morbo, & quae morsa sunt omnia: solus homo non absque mor tis quoque periculo euadit. Angina etiam interimit. Et podagra tetati pauci euadere possunt. Rabies canum Syrio ardente homini pestifera: ita mor sis lethalis aquae metus. Quapropter obuiam itur per triginta eos dies gallinaceo maxime fimo mixto canum cibis: aut si praeuenerit morbus, ueratro Canum plura sunt genera, quibus nomina fere regiones dedere, ut Laconicum, Salentinum, Molossicum, Arcadicum, Indicum, Britannicum, Melitense. Quanquam & aliqui à nutritoribus appellantur, ut Castorij, Me nelaides. Laconicis catellis nares porrectae longius: ideoque olfactu ualent. Coit Laconicum genus mense suae aetatis octauo: & crus iam circa id tempus attollentes nonnulli urinam reddunt.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 160.5-6","label":"160.5 to 160.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/160.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/160.5"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 161.5-6","label":"161.5 to 161.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/161.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/161.5"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}