{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 173.1-4","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 173.1-4","ref":"173.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/173.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/173.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/173.1.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"Semel in uita leaenam parere scribit Herodotus, unaque cum foetu uterum emittere, quod E fabulosum esse asserit Aristoteles. Vescitur quidem carne leo ritu caeterorum syluestrium serratorum: sed cibo incontinenter admodum utitur, multaque deuorat solida, sine ullo dissectu. Mox nihil biduo, aut certe triduo edit: ferre enim inediam potest, ut qui iam ad multam satietatem repletus est. Parum bibit: excrementum uero emittit tertio die: uel utcunque accidit egerit, idque durum, aridum, & simile ut canis. Flatum etiam acerrimum emittit, & urinam grauiter olentem. Mingit crure elato ut canes ad stipites: foedum quoque odorem in cibo relinquit ex suo halitu: proscisso nanque leone, interiora grauiter olent. Leo quanuis in edendo ferocissimus sit, tamen pastus & fame iam uacans, facilis mitisque maiorem in modum est. Clementię in iis indicia multa sunt: prostratis parcunt: in uiros potius quàm F in foeminas saeuiunt: infantes non nisi magna fame perimunt. Animos leonum frons & cauda indicant: sicut motus equini de auribus intelliguntur: immota enim cauda est placido, clemens blandientique similis, quod rarum est: crebrior enim iracundia eius. In principio terra uerberatur: incremento terga seu quodam incitamento flagellantur. Vis summa leoni in pectore est, firmitas in capite pręcipua. Infirmus parte ilium est contra ictus: sed reliquo corpore multas patitur plagas. Leonum genus trifariam scinditur: nam breuiores & iubis crispi, plerunque ignaui sunt & imbelles: longiores & co ma simplici, generosi acresque magis ac potentes. Leoni praecipua generositas tunc, cum colla armosque uestiunt iubae: id enim aetate contingit è leone conceptis: at hi quos creant pardi, in plebe remanent iubarum inopes. G Adulterinis enim coitibus degenerantur quandoque partus leaenarum: & leones quidem procreantur, sed ignobiles. Leones cum premuntur à canibus aut uenantium multitudine, contemptim recedunt sensim pedatimque: subsistentesque interdum ac respectantes dissimulant timorem. Idque agunt, si in campis patentibus ac nudis urgeantur: nam syluestribus opacisque locis, quanta possunt se fuga subtrahunt. Cum insequuntur nisum saltu adiuuant: & ubi iam praedae appropinquarint, insiliunt: cum fugiunt, non possunt salire, sed cursus eorum continens, ut canum intenditur: fugiunt nonnunquam leones demissa inter crura cauda, ut canes.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 172","label":"Cap. LXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/172","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/172"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 173.5-6","label":"173.5 to 173.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/173.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/173.5"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}