{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 180.1-4","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 180.1-4","ref":"180.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/180.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/180.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/180.1.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Alterius generis est, quod in Gallia nascitur ad Alpes: qui hoc fere mutant, quòd toto candi-E di sunt. quibus hybernis mensibus, pro cibatu niuem credant esse: certe liquescente ea rutilescunt annis omnibus: & est alioqui animal intolerandi frigoris alumnum. Tertij generis est, quod in Hispania nascitur, simile nostro lepori ex quadam partę, sed humile, quem cuniculum appellant. & longius quidem prospicienti paruulus uidetur esse lepus: at si manibus contrectaueris, non paruam ostendit differentiam. Et maxima ex parte in subterraneis specubus degit: animal foecunditatis innumerae: quatuor enim si in tromiseris in leporarium, breui solet repleri: ut olim in Astypalaea insula, cum prius non essent: ex duobus tantum in insulam immissis, in eam creuisse multitudinem feruntur, ut uno anno supra sex millia uenatione caperentur. Leporum foetus uentre exectos, uel uberibus ablatos non repurgatis inte-F raneis, gratissimo in cibatu habent: laurices uocant. Leporum ipsorum caro sanguinem gignit crassiorem: meliorem tamen procreat succum quàm aut bubula aut ouilla: estque nonnunquam ad siccam uictus rationem idonea. Sanguis leporinus cęteris praefertur omnibus, ut qui suauissimus est: quem & nonnulli cum iccinore, alij unà cum reliquis quoque uisceribus coctum edunt. Sartagine inassatus dysenterias, & coeliaca profluuia sistit: in uino potus, contra toxica efficax est: si tepidus illinatur, uitia cutis in facie, quae ἐαιλίας dicuntur, & lentigines emendat. Cerebrum leporis (capite scilicet toto elixo) & attritum & commansum pueris dentientibus utile est: non tamen eximia uis eius est, sed similis melli & butyro atque id genus aliis. quidam etiam aduersum metum utiliter edi cerebrum hoc prodidere. Assatum nonnulli cerebrum exhibent, edendum aduersus tremores, qui ex mala affe ctione corporis sint contracti. Caput leporis ustum cum adipe ursino alopeciis nonnulli imposuere. Coagulum leporis ad lac sanguinemue dissecan dum quod in uentre concretum est, caeteris praefertur omnibus. Comitialem quoque morbum, si cum aceto bibatur, & praeterea profluuium muliebre sanare traditur. 1 Quibus artibus uolucres decipiat uulpes, explicat Oppianus lib. 2 De pisc. quomodo lepores capiat, ostendit Gillius ex Aeliano lib. 7: uerum quae refert Gillius, agasaeo cani magis propria uidentur. 2 Villosissimus animalium lepus est, inquit Plinius.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 179","label":"Cap. LXXXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/179"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 180.5-6","label":"180.5 to 180.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/180.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/180.5"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}