{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 186.1-4","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 186.1-4","ref":"186.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/186.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/186.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/186.1.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Cap. LXXXVIII. Vnt inter quadrupedes ferasque, quae uictum ex lacu & fluuiis petant: S in hoc genere sunt fiber, satherium, satyrium, lutra, & latax. Per uniuer isum Pontum fiber plurimus est, quem alio uocabulo dicunt castorem. Cir ca fluuios etiam Hispaniae frequentes inueniuntur fibri: uerum ex eis caste reum quod uocant, non eandem habet cum Pontico uim. Ambigit fiber ter ra & aqua: sed maxima ex parte in aquis uictum quaeritat ex piscibus & can cris. Animal est horrendi morsus: quippe quod hominis parte comprehensa, non antequam fracta concrepuerint ossa morsu resoluit. Cauda huic piscium, caetera lutrae similis: utrique mollior pluma pilus. Euomit castor fel suum ad multa medicamenta utile: item coagulum ad comitiales morbos, ob ea se peti prudens. Pontici castoris testiculi potissimum appetuntur in usum medelarum (castoreum uocant medici: & efficacissimum è Ponto Galatiae, mox Africae: idcirco cum urgeri se intelligit, eas partes sibi amputare fe runt: ob hoc quoque se peti gnarus. uerum amputari hos ab ipsis cum ca piuntur, negat Sestius diligentissimus medicinae: quinimo paruos osse substrictosque & adhaerentes spinae, nec adimi sine uita animalis posse. Adulterari autem renibus eiusdem, quae sint grandes, cum ueri testes parui admodum reperiantur. Pręterea ne uesicas quidem esse cum sint geminae, quod nulli animalium: itaque inter probationes falsi, esse folliculos geminos ex uno nexu dependentes: fieri enim non potest ut gemini folliculi uesicae ue in una membrana coniuncti reperiantur. Dioscorides quoque frustra haec credi prodit: non posse enim fibrum testes ore contingere, cum adeo nati bus adhaereant aprorum more. Ad medicamenta eligi debent testes conne xi, ex uno ortu dependentes, liquore intus ceroso: uel (ut Plinius scribit) liquore ueluti mellis cerosi, odoris grauis uirosique, gustu amaro & acri mor dacique, ac friabiles. asseruantur sale. Dissecta cute (inquit Galenus) melleus liquor unà cum membrana ambiente eximitur, siccaturque ac potui datur.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 185.5-7","label":"185.5 to 185.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/185.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/185.5"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 186.5-6","label":"186.5 to 186.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/186.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/186.5"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}