{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 188","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 188","ref":"188","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/188","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/188.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":398,"text":"Cruribus tanquam lęsa imperfectaque quadrupes est: quippe quae continuo à scapulis pedes ha beat manibus similes modo ursae: in quinos enim finduntur digitos, qui singuli ternis articulis flectantur, & unguibus muniantur non magnis. Pedes quoque posterioriores quinis discretos digitis habet, & curuatura & unguibus cum prioribus conuenientes, uerum forma proximos piscium caudis aut pinnis: his in mari, ut pinnis utitur: & humi quoque uice pedum serpit. Caudam habet uitulus exiguam. genitale maribus grande est: foeminae simi le raiae est, aut mulieris. Fel non habet uitulus marinus: sed renes solidissimos, & forma bubulis similes. cartilaginem habet, non ossa. Coeunt uituli marini modo animalium retro mingentium: & diu ligati in coitu cohaerent. Animal non ouum statim intra se concipit, & parit foemina, & lac reddet modo pecudum. parit singulos aut geminos, & cum plurimum treis. Manmis quas geminas habet, educat foetum ritu quadrupedum. parit ut homo omni tempore, sed maxime cum primis capris. Prolem circa duodecimum diem à partu deducit in mare, subinde assuefaciens: illa pręcipitanter fertur, nec ambulat: cum nondum inniti suis pedibus ualeat. Colligere se ipse uitulus, & contrahere potest: carne enim abundat mollisque est, atque ossibus C cartilaginosis constat, ut modo diximus. Interficitur difficulter, nisi clisis temporibus capitis: corpus enim totum carnosum est. Mugitus ei in sono boui similis est: unde nomen uituli accepit. nullum animal grauiore somno premitur. Canis rabidi morsu potum expauescentibus, faciem perungunt adipe uituli marini: efficacius si medulla hyenae, & oleum è lentisco & cera misceatur. lichenas & lepras tollit adeps uituli marini: & instillatur igni naribus intermortuarum uuluae uitio: & cum coagulo eiusdem in uellere imponitur. Vituli marini coagulum tradidere quidam uiribus simile esse castorio ac proinde comitialibus morbis uuluaeque strangulationi conuenire epotum: excipitur autem catulis, ut praecipit Dioscorides, qui nondum natare pos sunt. Coagulum uituli marini bibunt cum lacte equino asininoue, aut cum D punici succo: quidam ex aceto mulso: necnon aliqui per se pilulas deuorant. In lethargum uergentibus, coagulo uituli marini ad olfactum utuntur: & lethargicos coagulum uituli adiuuat in uino potum oboli pondere De talpa & uespertilione. Cap. XC. Vtilum animal & talpa est: quippe qui omnino quidem nec uideat, Mnec perspicuos habeat oculos: sed caecitatis perpetuae animal est ter râque obrutum, & tenebris etiamnum defossum, sepultisque simile: uerum si quis praetentam membranam detraxerit, locus oculorum apparet, & pars nigra eorundem: situs denique & descriptio eadem, quam legitimam conspicui oculi obtinent: ac si obducta cute oculi pressi, confusi, oblitique Vespertilio, Νυκ τόρίς Inter bipedes numeratur libro I. hist. animalium. Vespertiliones Arabicae. Ἀλώπαξ, uulpecula. Plinius in Aethiopia. Mantichoras. Axis. Monoceros. Cartazonos.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 187-2","label":"Cap. LXXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/187-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/187-2"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 189","label":"Cap. LXXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/189"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}