{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 191-2","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 191-2","ref":"191-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/191-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/191-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/191-2.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Cap. XCII. PRoximum est ut de bisulcis doceamus, quae unguium loco & ungularum chelas forcipemue habere, eademque fere cornigera esse diximus. Inter haec primas partes iure boui tribuêre maiores: cuius tanta fuit apud Bos, βάς antiquos ueneratio, ut tam capitale esset bouem necasse, quàm ciuem. De hoc igitur genere primum dicemus, cuius potissimum usus nostri laboris est particeps, & quod laboriosissimus sit bos hominis socius in agricultura. 1 Primum in bubulo genere aetatis gradus dicuntur quatuor: prima, uituloVituls, μέορς. rum: secunda, iuuencorum: tertia, boum nouellarum: quarta, uetulorum. Dis Iuuencus, iucernuntur in prima, uitulus & uitula: in secunda, iuuencus & iuuenca: in uenca. tertia & quarta, taurus & uacca. Quae sterilis est uacca, taura appellatur Ταύρος, taur. D quae praegnans, horda fordaue. Boues pro regionibus caelique statu, & haVacca. Taura. bitum corporis, & ingenium animi, & pili colorem gerunt. Aliae forma Horda, uel sunt Asiaticis, aliae Gallicis, Epiroticis aliae. Circa paludem Maeotim boues Forda. sunt sine cornibus: & apud Mysios quoque. bubus Indicis camelorum alti Mlxotici bouetudo traditur, cornua in latitudinem quatuor pedum. Sunt & Indici boueIndici houeunicornes tricornesque, solidis ungulis nec bifidis. Aeonij quoque boues Bones unicornes. solidipedes sunt, singulaque habent cornua, & haec medio capite. In Hercy Bodes tricornia sylua est bos cerui figura, cuius à media fronte inter aures unum corni nes. existit excelsius magisque directum iis, quae nobis nota sunt cornibus. Ab PEnius los, eius summo sicut palmae ramique lati diffunduntur. Eadem est foeminae maHercyniae syltta Cos, risque natura: eadem forma magnitudoque cornuum. Armeniis, bina Armenius bos. quidem cornua, sed in anfractum conuoluta.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 191","label":"Cap. LXXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/191"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 192.1-4","label":"192.1 to 192.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/192.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/192.1"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}