{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 205","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 205","ref":"205","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/205","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/205.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":443,"text":"Et foeminam quoque mutilam parabimus quieto caeli statu: nam procelloso atque imbrifero, cornutam sem per. Caprae superiores dentes non sunt, praeter primores geminos. Dependet omnium mento uillus, quem aruncum uocant: hoc si quis apprehensan unam ex grege trahat, caeterae stupentes spectant. Caprarum sanguis non spissatur, inquit Plinius. Caprae herba uescuntur ut oues, sed loca crebro B permutant, summaque tantum contingunt. Dumeta potius quàm campe strem situm desiderat hoc animalis genus: asperisque etiam locis ac sylue stribus optime pascitur: nam nec rubos auersatur, nec uepribus offenditur, & arbusculis frutetisque maxime gaudet, nec minus iligneis querneisque fruticibus, qui in altitudinem non prosiliunt: uerum morsus earum arbori exitialis est. oliuam lambendo quoque sterilem faciunt. Odoratorum uero fruticum expetentius hoc animal est: cúmque cisthi fronde pascitur, pingue dinem barbae cruribusque uillosis adhaerentem reportat, ex qua ladanum in offas cogunt pastores. Capras in occasum decliui sole, in pascuis negant contueri inter sese, sed auersas iacere: reliquis autem horis, inter se aduersas. Tradunt & noctu non minus cernere quàm interdiu: & ideo caprinum C iecur, si uescantur, restituit uespertinam aciem iis quos nyctilopas uocant. Caprae anniculae aliquando coeunt, atque utero ferunt: mares quoque illo codem tempore ineunt. Est autem mas uel mensium septem satis habilis ad procreandum: quoniam immodicus libidinis, dum adhuc uberibus alitur, matrem stupro superuenit: & ideo celeriter & ante sex annos consenescit, quòd immatura ueneris cupidine primis pueritiae temporibus exhaustus est. Itaque quinquennis parum idoneus habetur foeminis implendis. Et tri mi quoque minus utiliter generant: & in senecta ultra quadriennium. Capellae bimae, aliquando & anniculae, ut diximus, partum edunt: sed in trimatu gregi augendo utiles sunt: neque enim educare nisi trima debet. neque tamen ultra octo annos matres seruandae sunt: quòd assiduo partu fatigaD tae steriles existant. Parit autem capra, si est generosa proles, frequenter duos, nonnunquam trigeminos: parit & quaternos, sed raro admodum: at Aegyptias capras quinque parere ferunt. Tempus admissurae per autumnum fe re ante mensem Decembrem pręcipiunt: ut propinquante uere pariant turgescentibus uirgultis: ferunt enim quinque mensibus ut oues. Vita earum longissima, annis in Aethiopia XI, in reliquo orbe plurimum octo. Nunquàm sanae degunt caprae: nunquam enim febri eas carere Archelaus author est. Alia pecorum genera cum pestilentia uexantur, prius morbo & lan guoribus macescunt: solae capellę quanuis optimae atque hilares, subito concidunt: id accidere maxime solet ubertate pabuli. Pinguedine etiam steri lescunt caprae. Qui caprinum gregem constituere uult, in eligendo animaduertat oportet. Caper cui sub maxillis duae uerruculae collo dependent, opti E mus habetur: amplissimi corporis, cruribus crassis, plena & breui ceruice, I flaccidis & praegrauantibus auribus longisque, exiguo capite, quàm maxime simus, nitido, nigro, densoque atque longissimo pilo: ut autem Varroni placet, hircus molliore sit pilo & potissimum albo. Capella praecipue probatur, simillima hirco quem descripsimus: si etiam est uberis maximi & lactis abundantissimi.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 204","label":"Cap. XCIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/204"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 206","label":"Cap. XCIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/206"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}