{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 206","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 206","ref":"206","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/206","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/206.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":433,"text":"Tondentur caprae, ut dictum est, nisi si glabrę sunt: duo enim ge nera earum. Capra temperamento est longe sicciore qui sus, minus tamen sicco quam bos. Caprina caro aestate prima ac media (cum scilicet fruticum germina, quibus caprae auidius uesci solent, sunt frequentissima) optima est: sed post solstitium aestiuum uirus olet, pręsertim hircorum: tum uero maxime assa. Quo circa etiam dum elixatur, ut in ouilla dictum est, ollae operculum au-F ferre, copiosamque infundere aquam, & condimenta cocturae addere, prę cepit Rufus. Succum praestat caro caprina uitiosum acremque: sed hircina omnium est deterrima tum ad concoctionem, tum etiam ad succi probita tem: quae minime quidem pituitosa lentaue est, sed nocet maxime ob duritiem & in alterando difficultatem. Hoedina caro concoctu facilis est, neque mucosa: sed probum generat succum, & secundum suillam optimum. Inter cętera lactis genera caprinum mediocritatem obtinet: ut quod nec pingue admodum nec crassum sit: estque eo bubulum caseo fertilius pene altero tanto. Stomacho accommodatissimum est lac caprinum, aluumque minus cae teris tentat: quoniam pecus hoc astringentibus pabulis maxima ex parte uescitur: nempe fronde magis quàm herba. Caprino lacte lienes sanatur, post G bidui inediam tertia die hoedera pastis capris, poto sine alio cibo. Iecoris ca prini assi, sunt qui distillantem saniem accipiunt, qua ad nyctalopas utuntur: elixi autem uaporem oculis apertis accipiendum praecipiunt. assum quoque si edatur, ad eosdem affectus accommodatum aiunt: & pręterea commitialem morbum ostendere. Sanguis hoedi antidotis miscetur. Caprae & hirci sanguis sartagine inassatus, dysenterias & coeliacos fluxus sistit: in uino potus contra toxica efficax est. Sunt qui sanguinem hirci arefactum calculosis propinent praesentissimo remedio. Cornu caprinum ustum, tum ad dentium candorem, tum ad contrahendas gingiuas mollitie fluidas utiliter adfricatur. Caprarum cornu uel pilis accensis, fugari serpentes dicuntur. Caprarum ungulas crematas, moxque aceto perfusas alopiciis illinunt quidam: est H itaque cinis hic facultatis extenuantis. Fimum caprinum lienis aliarumque partium duritiem soluit: ustum, tenuius efficitur. alopeciis medetur aliisque quae abstersione indigent affectionibus, ut leprae, plorae, licheni, & hoc genus aliis. Miscetur & cataplasmatis, quae parotidas diuturnioresque bubonas digerunt. Imponitur in aceto decoctum serpentum morsibus, ulceribus quę serpunt, & erisipelati: uim nanque habet & abstergendi digerendique: cum axungia impositum iis qui podagra tentantur, auxilio est. Ex uino po tum caprarum fimum, praesertim in montibus degentium, regium morbum emendat: menses ciet cum aromatibus haustum, partusque euocat: siccum uero in farinam tritum, & cum thure in lana inditum, profluuium muliebre Abre sistit: caeteras sanguinis fluxiones ex aceto cohibet. Caprae quas alimu à capris feris sunt ortae: à quibus propter Italiam capraria insula est nomina ta: sunt autem caprae syluestres, his nostris haud multo maiores, sed uelocio res atque in pugna acriores. In Samothrace habentur greges caprarum syl 3 uestrium, quas rotas uocant.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 205","label":"Cap. XCIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/205"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 207","label":"Cap. XCIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/207","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/207"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}