{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 215","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 215","ref":"215","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/215","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/215.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":360,"text":"Nbani summis continet armis. nec non & fera quae hippardium nominata est, parte etiam eadem: sed utrunque hoc genus tenuissimo iubae ordine à capite ad summos armos crinescit. Gerit cornua utrumque, excepta foemina hippelapho, & pedes habet bisulcos. Proprium hippelapho uillus qui ab eius gutture modo barbae dependet. Gignitur apud Arachotas. Vngulas quoque bisulcas habet hippagros, ceruinis similes. dentes exertos binos. spina tota ad caudam usque perpulchra ornatur iuba. Viuit in praeruptis Aethiopiae Indiaeque locis. seruitutem non tolerat: nam si forte captus seruetur, fame sese cruciat, sponteque moritur. Bisulcum animal & F hippopotamus est, sed quod ambigat terrae, mari, atque amni commune: natura enim hippopotami ita constat, ut uiuere nisi in humore diu non possit. Hunc gignit Aegyptus, malum hominibus non minus infestum quàm sit crocodilus. Plurimi sunt super Saiticam, inter Aegypti praefecturas. Iuba illi equina, ungula qualis bubus, rostrum resimum, dentes exerti & aprorum more adunci, sed leuiter & minus noxij. Cauda etiam apri, tortuosa. Talus 2 quoque inest bisulcorum modo: magnitudo asini, hinnitus equi. Tergus 3 ad scuta galeasque impenetrabilis, praeterquam si humore madeat. Interiora omnia equi & asini similia. Noctibus segetes depascitur, ad quas pergit auersus astu doloso, ut fallente uestigio, reuertenti nullae ei insidiae praeparentur. Carnem habet hippopotamus durissimani, & concoctu difficil G limam. Hippopotami testes exsiccati ac triti, contra serpentium morsus bi buntur. Cinis corij cum aqua illitus panos sanat: adeps, frigidas febres. item fimum suffitu. Pellis eius è sinistra parte frontis in inguina adalligata uenerem inhibet: eiusdem cinis alopecias explet. Est apud Aethiopas Indosque cale, aliàs ut equus fluuiatilis, cauda uero elephanti, colore nigro uel fuluo, maxillis aprinis, maiora cubitalibus cornua habens mobilia, & ad obsequium cuius uelit motus accommodata: neque enim rigent, sed deflectuntur, ut usus exigit praeliandi: quorum alterum cum pugnat protendit, alterum replicat, ut si ictu aliquo alterius acumen obtusum fuerit, acies succedat alterius. Hippopotamis comparatur, & ipsa sane aquis fluminum gaudet. Hippelaphum Theodorus equiceruum uocat, à forma equi & cerui quam ha bet, compositum nomen accepit. 2 Cauda, ut refert Herodotus, equina & magnitudo eius est bouis maximi Tergoris crassitudo tanta, inquit Herodotus, ut ex eo cum aridum fuerit, uenabula fiant: &, ut Plinius refert, hastae tornentur. De camelo, & camelo pardali. Cap. XCVIII. Nter quadrupedes quae animal generant, post elephantum maxima mole","prev":{"citation":"De differentiis animalium 214","label":"Cap. XCV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/214"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 215-2","label":"Cap. XCV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/215-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/215-2"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}