{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 218.1-4","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 218.1-4","ref":"218.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/218.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/218.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/218.1.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"uetustio ribus proles deterior gignitur: nullus enim profectus accedit, nulla uirium recreatio. Paucissima edit sus prima partione, uiget secunda: nec senescen copia foetus deficitur, quanquam lentius coit. Vt autem Varro prodidit, suad foeturam quàm sit foecunda, animaduertunt fere ex primo partu, quòd non multum à reliquis mutat. Sunt è scrofis aliae statim prolis foecundae laudabilis: aliae increscentes melius generant. Vbi uero quintundecimum annum nata scrofa est, non praeterea generat: aliquibus tamen uita prope ad uicenos annos: plurimis uero ad quindecim. Si pinguet ocyus, & iuuenis, & senescens mouetur ad coitum: si grauida admodum pinguescat, efficitur ut foeta minus habeat lactis. Sues cicures bis pariunt anno: natura enim diui sus est suis annus bifariam: quaternis mensibus fert uentrem: binis nutricat Parere tot potest scrosa quot mammas habet: si minus pariat, fructuaria non erit idonea. Numerus partus plurimum ad uicenos: si tamen multos pepe rerint, educare omnes non queunt. Nutricare octonos porcos paruulos pri mo possunt, ut Varroni placet: incremento facto, à peritis dimidia pars re moueri solet, quòd neque mater sola potest sufferre lac, neque congenerati ale scendo roborari. Mihi uero utilius probatur experto, inquit Palladius, por cam cui pabula suppetunt, ut plurimum sex nutrire debere: quia licet plures possit educare, tamen frequentiore numero sucta deficiet. Porci qui nati C sunt hyeme, fiunt exiles propter frigora, & quòd matres aspernantur propter exiguitatem lactis. Cum scrosa peperit, primam mammam porco, qui primus in lucem prodiit praebet: & suam nouit quisque in foetu quo genitus est ordine, eaque alitur, nec alia. Detracto illa alumno suo, sterilescit ilico ac resilit: uno uero ex omni turba relicto, sola munifex, quae genito fuerat attributa, descendit. penuriam lactis praepingues sentiunt. qui in utero lęsus minutusque fuerit foetus, metachoeros dicitur. Omnem porro situm ruris pecus hoc usurpat: nam & montibus & campis commode pascitur: me lius tamen palustribus agris quàm sitientibus. Nemora sunt conuenientissima, quae glandium pomorumque syluestrium feracia sunt.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 217-2","label":"Cap. XCIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/217-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/217-2"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 218.5-6","label":"218.5 to 218.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/218.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/218.5"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}