{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 220.1-4","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 220.1-4","ref":"220.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/220.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/220.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/220.1.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Sues ex omnibus pecudibus impatientissimae famis sunt, ita ut aliquando si indigeant pabuli, non tantum alienam (si liceat) sobolem, sed etiam suam consumant. Sues tantum coitu spumam ore fundere inuenimus. uerrem subantis audita uoce, nisi admittatur, cibum non capere us que ad maciem. In Africa suillum genus non uiuit. Apud Indos quoque nullum suem neque ferum neque cicurem nasci Ctesias Cnidius ait. In Macedonia sues muti esse dicuntur. Agatharsides ait sues in Aethiopia cornua habere. Cum caetera animalia, nisi nouella castrentur, intereant, aper unus qua aetate castretur non refert. Postquam enim salire desierit, ita ut id recte facere possit, castratur saginaturque, quoad perueniat ad lanium: uerum castrantur uerres commodissime anniculi, utique ac minores quàm seme F stres: quo facto nomen mutant, atque è uerribus dicuntur maiales. Castrantur & foeminae post bidui inediam suspensae pernis posterioribus, uulua re3 scissa, celerius ita pinguescunt. Variis morborum generibus laborant sues, 4 ut raucedine, anginaue, struma, febribus: & unum ex omnibus quae nouimus animalibus, sus grandinem concipit. Grandinosi autem fiunt sues, quorum crura, & collum, & armi carne constant humidiore: quibus partibus uel grandines plurimae innascuntur. Caro dulcior est si grandines habet pau cas: sed si multas, humida ualde & insipida est. Facile qui grandem concepere cognoscuntur: parte enim linguae inferiore grandines habentur: & si setas dorso euellas, sanguinolentae in radice uidentur. pedibus etiam posterioribus constare non possunt qui grandent: & caput obliquum in incessu G est: grandinem uero non habent cum adhuc solum lactent. Suem oculo amisso putant cito extingui. Porci alienos sibi manipulos foeni lacerantes, pluuiam praesagiunt. Qui suum gregem uult habere idoneum, eligere oportet tum bona aetate, tum bona etiam forma. Verres itaque legendi sunt, totius quidem corporis amplitudine eximij: sed quadrati potius quàm qui longi aut rotundi sunt, uentre promisso, clunibus uastis: cruribus uero & un gulis haud perinde proceris, rostris breuibus & resupinis, amplae & glandulosae ceruicis: maximeque quod ad rem pertinet, quam salacissimos oportet esse uerres: qui & ab annicula aetate commode progenerant dum quadrimatum agant. Scrosae probantur longissimi status, & quibus ad sustinendum foeturae onus, magnus se uenter effundat: caetera uerribus similes.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 218.5-6","label":"218.5 to 218.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/218.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/218.5"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 220.5-6","label":"220.5 to 220.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/220.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/220.5"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}